Qui per uana ruunt, ad mortis limina currunt
Uanitas.
Perfida mens dura non credit adesse futura
Infidelitas.
At[19] uia prauorum pertendit ad ima malorum
20
Quo strident dentes, oculi cruciamine flentes.
Haec sunt, carissimi[21], uiae prauorum, quae ducunt ad consortium daemoniorum. Has quicunque ambulauerint, in stagno ignis et sulphuris ardebunt, has ergo toto annisu deuitemus. Per semitas iustorum toto desiderio ambulemus, quatenus ad eos peruenire mereamur, quos per has praecessisse gratulamur.
[1] Stige.[2] signeochortis.[19] ad.[21] km̅i.
II.