Quassabit regnum non lege tenens sua iura. Ne nimis accrescat uiolentia, coepta tepescat. Obsidibus nunquam pro rara fides adhibenda. Posteritatis honor radice means generosa Laudibus haue cumulat, mala radix germen obumbrat.
50
Mater si qualis, satis est sit filia talis. Siniger (?) est coruus, non mirum, sic pater eius. Regia quam uirtus exaltat, fit manifestus. Est igitur regis dare donum magnificale. Delictum doctrina fugat uerumque retractat,
55
Ast mens indocilis uitii se subdit habenis. Inmobilis cum sit natura prius uariatur. Discors quam regium, si princeps commodietur. Qui bene se regit[58], regat hic alios sibi fas fit. Corrige peccantem cito, nam differre, periclum.
60
Exemplum petitur, ubi iudicium stabilitur. Cum proba sit nouitas, debet non esse molesta. Non caelos penetra, placuit calcare superba. Dono regali debet nihil assimilari. Dum rex sit largus, stupeat de munere parcus.
65
Mentem fastidit, uentrem qui shepe refarcit. Est uirtus fecisse bonum, tacuisse[66] tamen plus. Proximus ut laudet, studeas, dum . . . . pingas. Dum causas tractas, linguam, non arma requiras. Non manus in causa tanti quam lingua faceta. Constans armatus pauper superat locupletem.
70