Ordimur facta, fortuna sed exerit acta. Lex non damnat opes, sed eas bene spernere fas est. Si . . .[247] in causa spargantur ut inueniantur. Reddunt indignum christo, nisi sic habeantur. Sis circumspectus, quibus in mensa socieris.

250

Fercula non cures, conuiuae dum sociales. Esse domi parcum sed uelle foris fore magnum. Aequi[252] iudicio mentis uitium sibi pingo. Non natura dedit crimen, cum constet honesta. Non aeque partus, cuius laudatur et ortus.

255

Est ortus laetus, finis quandoque molestus, Tristis item partus, meliores terminat artus. Ut tibi sit uita studeas bona non ruitura. Cum finem noris rerum nec eis tenearis. Usus peccati carus[259] tunc uilis habetur.

260

Quando frequentatur dum sorde sues uiolatur; Plus sibi gratatur quam si de fonte lauetur. Te deus ut noscat, peccatum sit tibi notum. Nescit habere modum non seit qui criminis ausum. Cessat peccatum[264], turpis mox fama quiescit.

265

Quod satis est natura dedit nihil addere fas est, Si superaddatur quid non usu teneatur. Dum locus est, uade modus est, ne transgrediare, Ne suffoceris licitis, si transgredieris. Nobilis est multum uirtus quem reddit adultum.

270