Iram uel risum sapiens conpescere stulti Nititur et tristem cupiet post gaudia testem. Pila tundantur, si ptisina depaleantur. Stultus tundatur uix, aut nunquam uariatur. Seruo blandiris, blasphemica uerba requiras,
225
Dum tamen est iuuenis sint addita uerbera uerbis. Patrem fraudare, matrem uerbis laniare Est homicidale peccatum non ueniale[179]. Fallitur in uerbis stultus felicior istis. Ut furit esuriens ursus, leo rugit ad escam.
230
Est ita pauperibus princeps dominans furibundus. Iudex iustitiae loquitur qui nota polite. Iram dissimulat sapiens, fatuus manifestat. Non aurum totum radios quod nutrit ut aurum. Sic aeri claro nec caelo crede sereno.
235
Si liuidus gestis adulans, detractor et omnis. Pingere pictori potis est, quia picta uidere. Indigus est multis sapiens, sed non eget ullis. Non eget econtra stultus, cum nesciat uti. Est taesus sibimet fatuus graue quidquid habebit.
240
Quae res iocunda[240] est, fugias ueniente senecta. Plena uoluptatis utatur crescens bene si quis.[241] Est decor in pueris maior ueniente iuuenta. Dulcia sunt pluris fugiunt cum poma saporis[243], Sic uino deditos facit ultima potio laetos.
245