Cur sibi subdatur, qui libertate beatur? Carcere damnetur licet, hic dum carne tenetur, Qui spernit corpus libertatis fit alumnus. Non tibi plorandum dat amicus sed lacrimandum, Lumina sicca uetat nec fluxa petit moriendo.

200

Omnia postponi leue, sed non cuncta tenere. Fastidis breuiter, contemtor diuitiarum, Est ueneranda satis paupertas laeta beatis. Contemtus rerum locupletem reddit egenum. Paupertatis onus cui conuenit hic bene diues;

205

Si pauper laetus Codro magis ille beatus. Paupertas mentis non ferre bonum locupletis. Jungere perfectis, si uis perfectus haberi, Dimissis sociis quos tu facias meliores. Tutus ut esse queas, terrestria nulla requiras,

210

Per quae fallaris, non his quia perpetuaris. Dum fit lapsura rerum, non sit tibi cura. Ut facias socium, noris iocundior esse, Quem sic conserues habitum licet, hoc bene gratum. Mortis ut euadas uitium, uirtutibus insta[214].

215

Uiuit mortalis si uiuit homo pecualis. Non est humanum curare nihil, neque sanum. Non ut edas, uiuas, edas ut sic bene uiuas. Legans alta petit sed tarda cupita reponit. Accelerare cupit sibi qui bene, cara requirit.

220