Non paruum neque vulgare coniugium est, de quo nunc agitur, in quo regius sanguis imperatorio[171] coniungendus est. Inter te hodie regio sanguine ( Bl. 42a. ) progenitam et serenissimum ac gloriosissimum principem dominum caesarem fridericum romanorum regem pium felicem ac triumphatorem matrimonium contrahendum est.
Ego, si annuis, si tibi caesar placet, si nubere domino meo regi friderico in animo est, si virum tibi accipere cupis legittimoque thoro iungi, ante volo[172] te subarrabo, dominum meum et corpus suum — nam si ( sic? ) facultas est mihi — perpetuo dicabo ac ( ad? ) te, si corpus tuum accipiam, insolubilis matrimonii nexu iungendam. Quod antequam facio, precor: adorna talamum tuum, suscipe regem. Moneat[173] te ad suscipiendum regem amor ut tibi colloquatur, tibi blandiatur. Si enim susceperis regem in thalamum cordis, cordialissime diligendo ipse te suscipiet in palatio suo gloriosissime coronandam. Dico autem „adorna“, non „emunda“, cum de tua nullum omnino[174] phas sit dubitare castitate probitate aliisque virtutum insigniis. Humilitate, pedissequa virginis benedictae singularissima, adorna talamum quaterno redimitu ornata, ab ortu solis frontem erigendo summum bonum super omnia et prae omnibus diligendo; ab occasu frontem erige unanimi consensu sacramentali fide intime regem suscipiendo; sintque tibi latera contra aquilonem et meridiem: firmitas in blandis et firmitas in duris; quia ubi spiritus sapientiae et scientiae praeest, immutatio rerum non perturbat. In te enim dependet a fronte orientali cortina prudentiae, quia nisi homo prudentia regatur in errorem cadit[175]; sic etiam[176] in occidentali fronte in te relucet cortina fortitudinis; fortem enim animum non emolliunt[177] blandimenta bonorum, ymo neque sublime neque profundum separat a caritate. Super has cortinas generales et sericeus dependet in te ornatus: iustitia, quae reddit caesari quae caesaris sunt et deo quae dei sunt. Tota enim pulchra es, intus pulchra ( Bl. 42b. ), pulchra foris, intus in corde, foris in corpore, intus rubicunda, foris candida, utrobique composita, rubicunda per caritatem, candida per castitatem, composita per humilitatem, in toto grata, in nullo ingrata, in toto places, in nullo displices; tota pulchra es per naturam, pulchrior per virtutes, pulcherrima per gratiam desuper datam. Tu es regis asueri puella[178] ad thalamum imperatoris ducenda, ingenti diligentia praeparata, gloriosissime vestita varietate virtutum, annulis ornatissime subar randa[179]; non pensanda preciositas, sed rei significatio acceptanda et appretianda est. Hortor igitur te, uirgo nobilissima vna ex omnibus electissima, vt in hoc annulo, quo subarrari debes, duo quambreviter animadvertas: Materiam atque formam. Est equidem materia aurea, forma circularis: Ea quoque pulchre apteque matrimonio[180] de quo nunc agimus haec duo consonant; sicut enim aurum praestat metallis, sic tua excellens et admirabilis forma omnes superat virgines, quae speciosae dicuntur aetate, neque ab ortu in occasum vlla est, quae tibi uel decore uel moribus uel prudentia possit aequari; recte ergo tibi conuenit aurum. Sed ne caesarem[181] dedecet, qui dignitate sublimis imperatoria vt sol inter sidera sic inter ceteras potestates altior assurgit atque sublimior, virtute insignis et potentia gloriosus[182], aetate media celso corpore laetis oculis candida cervice benigna facie copiosa caesarie nulla ex parte mendosus, simillimus[183] auro. Quid forma, quid sibi vult circulus? Equidem sicut circulus[184] finem habet nullum semper in se reflexus[185], sic et amorem sine fine coniugalem esse oportet ardentem castissimum solidum semper in se reflexum. Uxor virum amet, alium nesciat; vir uxorem diligat, nulli alteri afficiatur. ( Bl. 43a. ) Sic[186] amor[187] interminabilis sine fine et a viro in uxorem et ab uxore in virum perpetuo et inviolabili modo revolutus. Possem de natura lucidissimi lapilli aliquid dicere, quia solidissimus, ut ferrum ceterasque gemmas penetret, ut solum[188] plumbo hircinoque sanguine * *[189], insaniae resistit, hostes superat, feros et feroces homines mitigat, iurgia tollit, fantasmata et incubas fugat, quae omnia ad proprietatem matrimonii reduci possunt; sed obstant angustiae temporis. Cedo priori sermone; ad finem festinat oratio; dixi quae sum facturus. Si accipis gloriosissimum dominum meum dominum fridericum romanorum regem virum tuum lectum ex ordine rituque sacrosanctae romanae et universalis ecclesiae: quin ymo quem iam dicis te accipere virumque hunc unum optare atque amplecti mente, sic dic: „Ego infantissima domina leonora recipio fridericum regem romanorum in meum maritum bonum et legittimum, sicut mandat sancta ecclesia romana, in persona tui magistri Jacobi mocz tanquam sufficientis procuratoris ad hunc actum.“ Et ego praenominatus magister Johannes ( sic! ) in nomine praefati friderici tanquam procurator eius ad hunc actum legittime constitutus recipio te sanctissimam dominam leonoram in suam legittimam uxorem, sicut mandat sancta ecclesia romana. Atque te hoc annulo subarro ad laudem et gloriam omnipotentis dei et felicem utriusque partis statum et optimam consolacionem, ut duo in carne una longo tempore simul vivatis generetisque filios et filias qui deo et hominibus sint accepti vobisque senibus superuiuant. Repleamini etiam benedictionibus omnium beneuiuentium fruaminique pace aeterna, vt tandem coronari mereamini gloria sempiterna. In nomine patris et filii et spiritus sancti. Amen.
Dinkelsbühl.
Dr. Schepß.
Fußnoten:[165] E. Birk, D. Leonor von Portugal, Gemahlin Kaiser Friedrich des Dritten (Wien, 1858), S. 13 f.[166] Cod. Leonaram und so noch zweimal.[167] Cod. factus.[168] Ich behalte die Orthographie des Codex bei, nur daß ich e oftmals in ae oder oe verwandle. Der Codex hat keinerlei Interpunktionszeichen; ich füge sie des leichteren Verständnisses wegen hinzu.[169] Cod. pollicite.[170] Cod. viuu̅tt.[171] Cod. imperatoria.[172] añ uolo, wol verschrieben für annulo; s. unten. Dr. Fr.[173] Cod. Moueat.[174] Cod. nll’omo˜ = nullo modo. Dr. Fr.[175] Cod. vadit.[176] Cod. enim.[177] Cod. emoliunt. Dr. Fr.[178] Anspielung auf Esther. In der Vulgata Asuerus = Ahasverus. Dr. Fr.[179] subarrare, subarrhare (annulo) = arrhabone uxorem desponsare, vermählen. Ducange VI, 401. Vgl. oben, Anm. 8. Dr. Fr.[180] Cod. matrimonia, corrigiert.[181] „nec“ zu lesen oder „quidem“ zu ergänzen. Dr. Fr.[182] Cod. glorioso.[183] Cod. similimus. Dr. Fr.[184] Cod. circuli.[185] Cod. reflexa.[186] Cod. Sit. Dr. Fr.[187] Cod. amodo.[188] Cod. sola.[189] Hier ist zum mindesten ein Verbum ausgefallen. — „Es fehlt etwa „frangatur“, wie aus Megenberg’s Buch der Natur (hg. v. Pfeiffer) S. 433, 3 ff. ersichtlich: Der adamas ist gar hert, also daz man in weder mit eisen noch mit feur zerprechen mag, aber man zerpricht in mit vrischem pockspluot, daz allerêrst vergozzen ist und noch warm ist.“ Dr. Fr.
Statut einer geistlichen Bruderschaft in Salzburg.
In der Biblioteca de la Universidad Central de Madrid enthält das Ms. Nr. 118,4 (alt E3, C2, N8) in 34 Blatt gr. Form. des Rhabanus Maurus Traktat de Laudibus Crucis, und zwar Buch I: Text zu Fig. 6 bis zu Ende, u. Buch II: Praefatio bis Cap. 28. In letzterem bricht sie ab mit den Worten: „quae in imis et quae in supernis sunt.“ die Schrift ist aus dem 9. Jhdt. In Fig. 28 ist das Bild des Rhabanus den betreffenden Buchstaben angepaßt, mit harter Hand, aber entschiedenem Verständniß für die menschliche Figur und einem Kopf, der Porträt sein könnte.
Auf der leeren Seite zu Ende des ersten Buches ist Ende des 12. oder Anfang des 13. Jahrh. folgendes Stück eingetragen:
„Notum sit universis xpi ( Christi ) fidelibus ad quos littere iste pervenerint qualiter fraternitas que vulgari nomine Zecha dicitur in Salzburgensi civitate sit instituta. Celebrantur itaque singulis annis tam pro salute uiuorum quam pro remedio defunctorum qui huius fraternitatis communionem habuerint Octoginta milia missarum et Septingente misse a congregationibus universis infra Salzburgensem archiepiscopatum commorantibus et eiusdem fraternitatis societatem habentibus. Quicunque etiam sub consorcio prenotate fraternitatis consistunt communionem tocius servicii dei habent quod Ratispone Patavie Frisinge Brixie et Gurge deo venerabiliter exhibetur. Cum igitur aliquis habens cumunionem huius fraternitatis prope terminos civitatis nostre obierit, sic ut deferri in civitatem possit magister qui huic officio est destinatus omnia que defuncto inpensibilia videntur scilicet arborem feretrum et linteamen ipsi defuncto ministrat et tempore consueto per suos ministros ipsum defunctum presentari ecclesie iubebit. Qui ministri in feretro leuantes defunctum primum ad parrochiam illum deferunt & inibi missa pro remedio ipsius celebrata duobus monasteriis ad similia ministeria celebranda illum deferunt. His ita expletis congregatio in cuius cimiterio funus est sepeliendum ad sepulcrum communiter procedit et cum diligencia terre que sua sunt commendabit; dabuntur siquidem eo die a magistro defunctorum x. L. v. candele tribus monasteriis in urbe positis absque ea iusticia quam dabit ministris funus ferentibus et sepulcrum facientibus. Sed cum evenerit ut in remotis locis fratrum istorum aliqui de vita transseant qui ad nos ferri non possint statim dum hoc ad nos relatum fuerit magister huius officii providebit quatinus ea que presenti debebantur et absenti reddantur, ita ut peregrino vel paupere vice huius functo que in absente nequeunt fieri ipsi per vicarium inpendantur. Quique autem fratrum istorum vir videlicet aut mulier ex inposita sibi iusticia singulis annis. xv. nummos magistro Zeche persolvere debent; Ex his siquidem nummorum collectionibus idem magister oblationes constitutas congregationibus Salzburgensium circa Natiuitatem domini exsolvit et elemosinas largas cunctis manum porrigentibus tribuit. Conputantur enim tam oblationes iste quam elemosine x. L. talentorum conparacionem excedere preter alia quam plurima que per totum annum tam in capite ieiunii quam et aliis temporibus pro fratrum istorum et parentum eorum saluatione exhibentur. Et ecce nomina uiuorum inscripta sunt. Judita S. moñ de pataṽ — Remvridus. l. et vxor sua Diemuͦdis“ ( folgen einige radierte Worte, dann ganz unten: ) Chǒnradus et uxor sua livgart de Ivne (Lune?). Diemvͦt L’ de Surheim. Uoleholdus filius eius. Ita l’ Sveuia.
Döckingen.