6] Quum igitur V.C.M. Electoribus, Principibus et aliis Statibus Imperii etiam hic Augustae sub ipsa initia horum comitiorum inter cetera proponi fecerit, quod singuli status imperii vigore Caesarei edicti suam opinionem et senteniam in Germanica et Latina lingua proponere debeant atque offere;

7] et habita deliberatione proxima feria quarta rursum responsum est, V.C.M. nos proxima feria sexta artiulos nostrae confessionis pro nostra parte oblaturos esse: ideo, ut V.C.M. voluntati obsequamur,

8] offerimus in hac religionis causa nostrorum concionatorum et nostram confessionem, cuiusmodi doctrinam ex Scripturis Sanctis et puro Verbo Dei hactenus illi in nostris terris, ducatibus, ditionibus et urbibus tradiderint ac in ecclesiis tractaverint.

9] Quodsi et ceteri Electores, Principes ac Status Imperii similibus scriptis, Latinis scilicet et Germanicis, iuxta praedictam Caesaream propositionem suas opiniones in hac causa relgionis produxerint:

10] hic nos coram V.C.M. tanquam domino nostro clementissimo paratos offerimus, nos cum praefatis Princi;ibus et amicis nostris de tolerabilibus modis ac viis amice conferre, ut quantum honeste fieri potest, conveniamus, et re inter nos, partes, citra odiosam contentionem pacifice agitata, Deo dante, dissensio dirimatur et ad unam veram concordem religinem reducatur;

11] sicut omnes sub uno Christo sumus et militamus et unum Christum confiteri debemus, iuxta tenorem edicti V.C.M., et omnia ad veritatem Dei perducantur, id quod ardentissimis votis a Deo petimus.

12] Si autem, quod ad ceteros Electores, Principes et Status, ut partem alteram, attinet, haec tractatio causae relgionis eo modo, quo V. C. M. agendam et tractandam sapienter duxit, scilicet cum tali mutua praesentatione scripturm ac sedata collatione inter nos non processerit, nec aliquo fructu facta fuerit:

13] nos quidem testatum clare relinquimus, hic nihil nos, quod ad Christianam concordiam (quae cum Deo et bona conscientia fieri possit) conciliandum conducere queat, ullo modo detrectare;

14] quemadmodum et V. C. M., deinde et ceteri Electores et Status Imperii et omnes, quicunque sincero relgionis amore ac studio tenentur, quicunque hanc causam aequo animo audituri sunt, ex hac nostra es nostrorum confessione hoc clementer cognoscere et intelligere dignabuntur.

15] Quum etiam V. C. M. Electoribus, Principibus et reliquis Statibus Imperii non una vice, sed saepe clementer significaverit et in comitiis Spirensibus, quae anno Domini cet. XXVI. habita sunt, ex data et praescripta forma Vestrae Caesareae instructionis et comissionis recitrari et publice praelegi fecerit: