4] Primum, quia Paulus dicit 1 Cor. 7, 2. 9: Unusquisque habeat uxorem suam propter fornicationem. Item: Melius est nubere, quam uri.

5] Secundo, Christus inquit Matth. 19, 12: Non omnes capiunt verbum hoc; ubi docet non omnes homines ad coelibatum idoneos esse, quia Deus creavit hominem ad procreationem, Gen. 1, 28.

6] Nec est humanae potestatis, sine singulari dono et opere Dei creationem mutare.

7] Igitur qui non sunt idonei ad coelibatum, debent contrahere matrimonium.

8] Nam mandatum Dei et ordinationem Dei nulla lex humana, nullum votum tollere potest.

9] Ex his causis docent sacerdotes sibi licere uxores ducere.

10] Constat etiam in ecclesia veteri sacerdotes fuisse maritos.

11] Nam et Paulus ait 1 Tim. 3, 2 Episcopum eligendum esse, qui sit maritus.

12] Et in Germania primum ante annos quadringentos sacerdotoes vi coacti sunt ad coelibatum, qui quidem adeo adversati sunt, ut archiepiscopus Moguntinus, publicaturus edictum Romani pontificis de ea re, paene ab iratis sacerdotibus per tumultum oppressus sit.

13] Et res gesta est tam inciviliter, ut non solum in posterum coniugia prohiberentur, sed etiam praesentia, contra omnia iura divina et humana, contra ipsos etiam canones, factos non solum a pontificibus, sed a laudatissimis synodis, distraherentur.