21] Sic igitur docuerunt, quod per observationem traditionum humanarum non possimus gratiam mereri aut iustificari. Quare non est sentiendum, quod huiusmodi observationes sint necessarius cultus.
22] Addunt testimonia ex Scriptura. Christus Matth. 15, 3. 9 excusat apostolos, qui non servaverant usitatam traditionem, quae tamen videbatur de re non illicita, sed media esse, et habere cognationem cum baptismatibus legis, et dicit: Frustra colunt me mandatis hominum.
23] Igitur non exigit cultum inutilem. Et paulo post addit: Omne, quod intrat in os, non inquinat hominem.
24] Item Rom. 14, 17: REgnum Dei non est esca aut potus.
25] Col. 2, 16. 20. 21: Nemo iudicet vos in cibo, potu, sabbato aut die festo.
26] Item: Si mortui estis cum Christo ab elementis mundi, quare tamquam viventes in mundo decreta facitis: Ne attingas, ne gustes, ne contrectes?
27] Act. 15, 10 ait Petrus: Quare tentatis Deum, imponentes iugum super cervices discipulorum, quod neque nos neque patres nostri portare potuimus? Sed per gratiam Domini nostri Iesu Christi credimus salvari, quemadmodum et illi.
28] Hic vetat Petrus onerare conscientias pluribus ritibus sive Mosis, sive aliis.
29] Et 1 Tim. 4, 1-3 vocat prohibitionem ciborum doctrinam daemoniorum, quia pugnat cum evangelio talia opera instituere aut facere, ut per ea mereamur graitam, aut quod non possit existere Christianismus sine tali cultu.
30] Hic obiiciunt adversarii, quod nostri prohibeant disciplinam et mortificationem carnis, sicut Iovinianus. Verum aliud deprehendetur ex scriptis nostrorum.