2] Et ex hac confusione maxima bella, maximi motus exstiterunt, dum pontifices, freti potestate clavium, non solum novos cultus instituerunt, reservatione casuum, violentis excommunicationibus conscientias oneraverunt, sed etiam regna mundi transferre et imperatoribus ad imere imperium conati sunt.

3] Haec vitia multo ante reprehenderunt in ecclesia homines pii et eruditi.

4] Itaque nostri ad consolandas conscientias coacti sunt ostendere discrimen ecclesiasticae potestatis et potestatis gladii, et docuerunt, utramque propter mandatum Dei religiose venerandem et honore afficiendam esse tamquam summa Dei beneficia in terris.

5] Sic autem sentiunt, potestatem clavium seu potestatem episcoporum iuxta evangelium potestatem esse seu mandatum Dei praedicandi evangelii, remittendi et retinendi peccata et administrandi sacramenta.

6] Nam cum hoc mandato Christus mittit apostolos Ioh. 20, 21 sqq.: Sicut misit me Pater, ita et ego mitto vos. Accipite Spiritum Sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis peccata, retenta sunt.

7] Marc. 16, 15: Ite, praedicate evangelium omni creaturae etc.

8] Haec potestas tantum exercetur docendo seu praedicando Verbum et porrigendo sacramenta vel multis, vel singulis iuxta vocationem, quia conceduntur non res corporales, sed res aeternae, iustitia aeterna, Spiritus Sanctus, vita aeterna.

9] Haec non possunt contingere nisi per ministerium Verbi et sacramentorum, sicut Paulus dicit Rom. 1, 16: Evangelium est potentia Dei ad salutem omni credendi.

10] Itaque quum potestas ecclesiastica concedat res aeternas et tantum exerceatur per ministerium Verbi, non impedit politicam administrationem, sicut ars canendi nihil impedit politicam administrationem.

11] Nam politica administratio versatur circa alias res quam evangelium. Magistratus defendit non mentes, sed corpora et res corporales adversus manifestas iniurias, et coercet homines gladio et corporalibus poenis, ut iusitiam civilem et pacem retineat.