52] Necesse est retineri praecipuum evangelii locum, quod gratiam per fidem in Christum gratis consequamur, non propter certas observationes aut propter cultus ab hominibus institutos.
53] Quid igitur sentiendum est de die dominico et similibus ritibus templorum? Ad haec respondent, quod liceat episcopis seu pastoribus facere ordinationes, ut res ordine gerantur in ecclesia, non ut per illas mereamur gratiam, aut satisfaciamus pro peccatis, aut obligentur conscientiae, ut iudicent esse necessarios cultus, ac sentiant se peccare, quum sine offensione aliorum violant.
54] Sic Paulus 1 Cor. 11, 5.6 ordinat, ut in congregatione mulieres velent capita, 1 Cor. 14, 30, ut ordine audiantur in ecclesia interpretes etc.
55] Tales ordinationes convenit ecclesias propter caritatem et tranquillitatem servare eatenus, ne alius alium offendat, ut ordine et sine tumultu omnia fiant in ecclesiis, 1 Cor. 14, 40; cf. Phil. 2, 14;
56] verum ita, ne conscientiae onerentur, ut ducant res esse necessarias ad salutem, ac judicent se peccare, quum violant eas sine aliorum offensione; sicut nemo dixerit peccare mulierem, quae in publicum non velato capite procedit sine offensione hominum.
57] Talis est observatio diei dominici, paschatis, pentecostes et similium feriarum et rituum.
58] Nam qui iudicant ecclesiae auctoritate pro sabbato insitutam esse diei dominici observationem tamquam necessariam, longe errant.
59] Scriptura abrogavit sabbatum, quae docet omnes ceremonias Mosaicas post revelatum evangelium omitti posse.
60] Et tamen quia opus erat constituere certum diem, ut sciret populus, quando convenire deberet, apparet ecclesiam ei rei destinasse diem dominicum, qui ob hanc quoque causam videtur magis placuisse, ut haberent homines exemplum Christianae libertatis, et scirent nec sabbati nec alterius diei observationem neccessariam esse.
61] Exstant prodigiosae disputationes de mutatione legis, de ceremoniis novae legis, de mutatione sabbati, quae omnes ortae sunt ex falsa persuasione, quod oporteat in ecclesia cultum esse similem Levitico, et quod Christus commiserit apostolis et episcopis excogitare novas ceremonias, quae sint ad salutem necessariae.