1] De poenitentia docent, quod lapsis post baptismum contingere possit remissio peccatorum quocunque tempore, quum convertuntur,

2] et quod ecclesia talibus redeuntibus ad poenitantiam absolutionem impertiri debeat.

3] Constat autem poenitentia proprie his duabus partibus.

4] Altera est contritio seu terrores incussi conscientiae agnito peccato; altera est fides, quae concipitur ex evangelio seu absolutione,

5] et credit propter Christum remitti peccata, et consolatur conscientiam et ex terroribus liberat.

6] Deinde sequi debent bona opera, quae sunt fructus poenitentiae.

7] Damnant Anabaptistas, qui negant semel iustificatos posse amittere Spiritum Sanctum;

8] item qui contendunt, quibusdam tantam perfectionem in hac vita contingere, ut peccare non possint.

9] Damnantur et Novatiani, qui nolebant absolvere lapsos, post baptismum redeuntes ad poenitentiam.

10] Reiiciuntur et isti, qui non docent remissionem peccatorum per fidem contingere, sed iubent nos mereri gratiam per satisfactiones nostras.