Quam conditionem captiosam audivit homo quidam, qui in loco superiore occupatus erat opere in agro. Oculis igitur modo in meridiem, modo in septentrionem conversis non conspexit ullum testem molestum.

Tum is homo secum: »Age, inquit, id quod vult edocebo istum ac gregem eius accipiam.« Itaque Dschauham is acclamavit verbis: »Heus tu, huc veni! nam te edocebo.«

Venit Dschauha et rusticus braccis detractis se obtulit illi apto ad eam rem usus corporis statu. Qui mox penem intulit in anum rustici semenque emisit.

Iam cum penem eduxisset Dschauha quaesivit ex rustico, quid esset album illud, quod de natura ipsius destillaret. Rusticus: »Inde, inquit, nascuntur pueri.«

Tum Dschauha rusticum manibus apprehendit et clamavit: »Redde mihi liberos meos!« Is autem cum, ne clamore Dschauhae res proderetur, metueret, miti ac clara voce dixit: »Ego vero nullo pacto postulo gregem tuum; quam ob rem tacitus quaeso abeas.«

Unde profectus cum grege Dschauha cum ad villam venisset, ante aedium ianuam mulierem vidit cum puella sedentem. Cum igitur ibi eadem quae ante clamando pronuntiasset, mulier ad puellam haec locuta est: »Cum non sint nobis armenta, hunc quae vult edocendo faciam, ut gregem eius accipiam.«

Advocatus Dschauha, postquam mulier vestibus depositis accubuit, eam subagitavit. Coitu perfecto ex muliere quaesivit, quid esset album illud, quod de natura ipsius destillaret.

Respondit mulier: »Necdum id tu cognovisti?« »Minime,« ait Dschauha. Et mulier: »Inde, inquit, nascuntur pueri.«

Tum Dschauha mulierem manibus apprehendit ac minis usus petiit ab ea, ut sibi liberos redderet. Perterrita mulier: »Iam abeas, inquit, cum grege.« Itaque profectus est Dschauha.

Cum autem sol ad occasum vergeret, rusticus domum venit ex agro ac cum matre, uxore filiaque consedit ad cenandum.