[228] Item layci dicunt quod scolaris et suus saccus et palleum sunt tres fures. Quicquid scolaris furatur, saccus detinet et palleum semper occultat.

[229] Colei dicuntur testes, quia testantur unum esse virum.

[230] Boo as are significat clamare sicut bos clamat.

[231] Merdare non creditur esse verum latinum, sed cacare melius valet. Papare grecum valens multum sicut comedere.

[232] Vach qui destruis templum dei. (Matth. 27, 40; aber der Zusammenhang ist mir unklar.)

[233] Bachans est nomen feminini generis et fuit quedam mulier. Ergo scuto non est latinum ad illud significatum, ut: Apprehende arma et scuta. eyn hantbach. Inde scutellum.

[234] Parteca est vocabulum almonicum, set partica [lege: particifer] venit a nomine bartico [lege: partita] et a verbo fero fers fert.

[235] Febris est infirmitas calida et sicca, ergo vult curari per frigidum.

[236] Totidem componitur a tot et idem et est pluralis numerus.

[237] Balista cum hantbugs ydenticum est.