Burtscheid bei Aachen.
A. v. Reumont.
Vermählung König Friedrichs III. mit Leonor von Portugal.
Der Maihinger Codex II. Lat. 1, in 4to num. 33, welcher laut Subscriptio im Jahr 1470 geschrieben worden, enthält auf Bl. 41b.-43a. die nachfolgende Anrede, welche Jacob Mocz, Hofkaplan und Beichtvater König Friedrichs III., am 1. August 1451 an die 17jährige Infantin Leonor von Portugal, Schwester des Königs Alfonso, zu Lissabon im Palaste des Herzogs von Bragança hielt, und wodurch er sie dem Könige, dessen Stelle er vertrat, feierlich vermählte.[165]
Arenga ad Leonoram[166] imperatricem futuram facta[167] in praesentia regis.
Sermo meus, rex serenissime inuictissimique principes, colendi praesules proceresque nobilissimi, doctores eximii ceterique domini quibuscumque titulis dignitatum insigniti praedigni, in hoc actu praesenti quantum mea fert oppinio[168] ad praeclarissimam atque perlustrem virginem dominam leonoram hic praesentem et hunc coetum suo splendore ornantem vobis obmissis comitetur. Sua est enim haec dies, sua est haec sollemnitas, sua est haec celebritas. Audi ergo, nobilissima et excellentissima virgo, inclina aurem tuam mihi. Accipe quae dicam verba, non vtar multis, paucis opus. Nam quid sit matrimonium? quia insolubile vinculum maris et feminae: Quos deus coniunxit, homo non separat; qua ratione institutum? quia causa prolis procreandae: Crescite et multiplicamini; qua firmatum auctoritate? quia a deo patre: Hoc nunc os ex ossibus meis; qua devocione colendum? quia nuptiis Christus interfuit et sua praesentia matrimonium consecrauit et miraculis approbauit; quam vtile? vt lubricitas carnis vitetur: Cum nullus immundus aut fornicator regnum dei possidere possit; quam necessarium? vt caritas in orbe conseruetur terrarum, sine qua nihil potest fieri; non enim est bonum hominem esse solum: — non dubito te dudum ac saepius christianissime instructam. Per hoc enim, uidelicet matrimonium, amici amiciores efficiuntur, per hoc inimici placantur, per hoc regna in pace conservantur, per hoc homines vitae se polliticae[169] vinciunt[170], per hoc ordo naturae bene regitur, per hoc tandem lapsus angelorum reintegratur.
Non paruum neque vulgare coniugium est, de quo nunc agitur, in quo regius sanguis imperatorio[171] coniungendus est. Inter te hodie regio sanguine (Bl. 42a.) progenitam et serenissimum ac gloriosissimum principem dominum caesarem fridericum romanorum regem pium felicem ac triumphatorem matrimonium contrahendum est.
Ego, si annuis, si tibi caesar placet, si nubere domino meo regi friderico in animo est, si virum tibi accipere cupis legittimoque thoro iungi, ante volo[172] te subarrabo, dominum meum et corpus suum — nam si (sic?) facultas est mihi — perpetuo dicabo ac (ad?) te, si corpus tuum accipiam, insolubilis matrimonii nexu iungendam. Quod antequam facio, precor: adorna talamum tuum, suscipe regem. Moneat[173] te ad suscipiendum regem amor ut tibi colloquatur, tibi blandiatur. Si enim susceperis regem in thalamum cordis, cordialissime diligendo ipse te suscipiet in palatio suo gloriosissime coronandam. Dico autem „adorna“, non „emunda“, cum de tua nullum omnino[174] phas sit dubitare castitate probitate aliisque virtutum insigniis. Humilitate, pedissequa virginis benedictae singularissima, adorna talamum quaterno redimitu ornata, ab ortu solis frontem erigendo summum bonum super omnia et prae omnibus diligendo; ab occasu frontem erige unanimi consensu sacramentali fide intime regem suscipiendo; sintque tibi latera contra aquilonem et meridiem: firmitas in blandis et firmitas in duris; quia ubi spiritus sapientiae et scientiae praeest, immutatio rerum non perturbat. In te enim dependet a fronte orientali cortina prudentiae, quia nisi homo prudentia regatur in errorem cadit[175]; sic etiam[176] in occidentali fronte in te relucet cortina fortitudinis; fortem enim animum non emolliunt[177] blandimenta bonorum, ymo neque sublime neque profundum separat a caritate. Super has cortinas generales et sericeus dependet in te ornatus: iustitia, quae reddit caesari quae caesaris sunt et deo quae dei sunt. Tota enim pulchra es, intus pulchra (Bl. 42b.), pulchra foris, intus in corde, foris in corpore, intus rubicunda, foris candida, utrobique composita, rubicunda per caritatem, candida per castitatem, composita per humilitatem, in toto grata, in nullo ingrata, in toto places, in nullo displices; tota pulchra es per naturam, pulchrior per virtutes, pulcherrima per gratiam desuper datam. Tu es regis asueri puella[178] ad thalamum imperatoris ducenda, ingenti diligentia praeparata, gloriosissime vestita varietate virtutum, annulis ornatissime subarranda[179]; non pensanda preciositas, sed rei significatio acceptanda et appretianda est. Hortor igitur te, uirgo nobilissima vna ex omnibus electissima, vt in hoc annulo, quo subarrari debes, duo quambreviter animadvertas: Materiam atque formam. Est equidem materia aurea, forma circularis: Ea quoque pulchre apteque matrimonio[180] de quo nunc agimus haec duo consonant; sicut enim aurum praestat metallis, sic tua excellens et admirabilis forma omnes superat virgines, quae speciosae dicuntur aetate, neque ab ortu in occasum vlla est, quae tibi uel decore uel moribus uel prudentia possit aequari; recte ergo tibi conuenit aurum. Sed ne caesarem[181] dedecet, qui dignitate sublimis imperatoria vt sol inter sidera sic inter ceteras potestates altior assurgit atque sublimior, virtute insignis et potentia gloriosus[182], aetate media celso corpore laetis oculis candida cervice benigna facie copiosa caesarie nulla ex parte mendosus, simillimus[183] auro. Quid forma, quid sibi vult circulus? Equidem sicut circulus[184] finem habet nullum semper in se reflexus[185], sic et amorem sine fine coniugalem esse oportet ardentem castissimum solidum semper in se reflexum. Uxor virum amet, alium nesciat; vir uxorem diligat, nulli alteri afficiatur. (Bl. 43a.) Sic[186] amor[187] interminabilis sine fine et a viro in uxorem et ab uxore in virum perpetuo et inviolabili modo revolutus. Possem de natura lucidissimi lapilli aliquid dicere, quia solidissimus, ut ferrum ceterasque gemmas penetret, ut solum[188] plumbo hircinoque sanguine * *[189], insaniae resistit, hostes superat, feros et feroces homines mitigat, iurgia tollit, fantasmata et incubas fugat, quae omnia ad proprietatem matrimonii reduci possunt; sed obstant angustiae temporis. Cedo priori sermone; ad finem festinat oratio; dixi quae sum facturus. Si accipis gloriosissimum dominum meum dominum fridericum romanorum regem virum tuum lectum ex ordine rituque sacrosanctae romanae et universalis ecclesiae: quin ymo quem iam dicis te accipere virumque hunc unum optare atque amplecti mente, sic dic: „Ego infantissima domina leonora recipio fridericum regem romanorum in meum maritum bonum et legittimum, sicut mandat sancta ecclesia romana, in persona tui magistri Jacobi mocz tanquam sufficientis procuratoris ad hunc actum.“ Et ego praenominatus magister Johannes (sic!) in nomine praefati friderici tanquam procurator eius ad hunc actum legittime constitutus recipio te sanctissimam dominam leonoram in suam legittimam uxorem, sicut mandat sancta ecclesia romana. Atque te hoc annulo subarro ad laudem et gloriam omnipotentis dei et felicem utriusque partis statum et optimam consolacionem, ut duo in carne una longo tempore simul vivatis generetisque filios et filias qui deo et hominibus sint accepti vobisque senibus superuiuant. Repleamini etiam benedictionibus omnium beneuiuentium fruaminique pace aeterna, vt tandem coronari mereamini gloria sempiterna. In nomine patris et filii et spiritus sancti. Amen.
Dinkelsbühl.