Auf der leeren Seite zu Ende des ersten Buches ist Ende des 12. oder Anfang des 13. Jahrh. folgendes Stück eingetragen:
„Notum sit universis xpi (Christi) fidelibus ad quos littere iste pervenerint qualiter fraternitas que vulgari nomine Zecha dicitur in Salzburgensi civitate sit instituta. Celebrantur itaque singulis annis tam pro salute uiuorum quam pro remedio defunctorum qui huius fraternitatis communionem habuerint Octoginta milia missarum et Septingente misse a congregationibus universis infra Salzburgensem archiepiscopatum commorantibus et eiusdem fraternitatis societatem habentibus. Quicunque etiam sub consorcio prenotate fraternitatis consistunt communionem tocius servicii dei habent quod Ratispone Patavie Frisinge Brixie et Gurge deo venerabiliter exhibetur. Cum igitur aliquis habens cumunionem huius fraternitatis prope terminos civitatis nostre obierit, sic ut deferri in civitatem possit magister qui huic officio est destinatus omnia que defuncto inpensibilia videntur scilicet arborem feretrum et linteamen ipsi defuncto ministrat et tempore consueto per suos ministros ipsum defunctum presentari ecclesie iubebit. Qui ministri in feretro leuantes defunctum primum ad parrochiam illum deferunt & inibi missa pro remedio ipsius celebrata duobus monasteriis ad similia ministeria celebranda illum deferunt. His ita expletis congregatio in cuius cimiterio funus est sepeliendum ad sepulcrum communiter procedit et cum diligencia terre que sua sunt commendabit; dabuntur siquidem eo die a magistro defunctorum x. L. v. candele tribus monasteriis in urbe positis absque ea iusticia quam dabit ministris funus ferentibus et sepulcrum facientibus. Sed cum evenerit ut in remotis locis fratrum istorum aliqui de vita transseant qui ad nos ferri non possint statim dum hoc ad nos relatum fuerit magister huius officii providebit quatinus ea que presenti debebantur et absenti reddantur, ita ut peregrino vel paupere vice huius functo que in absente nequeunt fieri ipsi per vicarium inpendantur. Quique autem fratrum istorum vir videlicet aut mulier ex inposita sibi iusticia singulis annis. xv. nummos magistro Zeche persolvere debent; Ex his siquidem nummorum collectionibus idem magister oblationes constitutas congregationibus Salzburgensium circa Natiuitatem domini exsolvit et elemosinas largas cunctis manum porrigentibus tribuit. Conputantur enim tam oblationes iste quam elemosine x. L. talentorum conparacionem excedere preter alia quam plurima que per totum annum tam in capite ieiunii quam et aliis temporibus pro fratrum istorum et parentum eorum saluatione exhibentur. Et ecce nomina uiuorum inscripta sunt. Judita S. moñ de pataṽ — Remvridus. l. et vxor sua Diemuͦdis“ (folgen einige radierte Worte, dann ganz unten:) Chǒnradus et uxor sua livgart de Ivne (Lune?). Diemvͦt L’ de Surheim. Uoleholdus filius eius. Ita l’ Sveuia.
Döckingen.
Dr. G. Baist.
Schreiben Kaiser Karls IV. an Bischof Gerhard von Hildesheim. 1368, März 4. Prag.
Karolus quartus divina favente clementia Romanorum imperator semper augustus et Boemie rex.
Princeps devote dilecte. Mittimus honorabiles Benedictum de Crabicz archidiaconum Sacensem et canonicum Pragensem nec non Johannem Saxonem canonicum ecclesie sancti Stephani Bambergensis et plebanum in Reichenstein nostrarumque literarum imperialium registratorem notarios secretarios capellanos domesticos et commensales devotos nostros dilectos in nostris arduis sancteque Romane ecclesie negociis ad partes inferioris Saxonie transeuntes. Devocioni tue recommendamus attente desiderantes, quatenus predictos Benedictum et Johannem exhibitores presencium cum familia equis et aliis rebus suis ad te euntes et redeuntes de securo conductu velis providere, dum et quocies per eos fueris requisitus, bonam et favorabilem voluntatem ipsis in omnibus necessitatibus in hiis precipue, que promocionem sui itineris prospiciunt, ad honorem cesaree celsitudinis exhibendo gratam nobis ymmo sacro Romano imperio reverenciam impensurus.
Datum Prage die IIII. mensis Marcii regnorum nostrorum anno vicesimo secundo imperii vero tercio decimo.
In dorso: Venerabili G[erhardo] Hildensemensi episcopo principi et devote nostro dilecto.