Pat. 29 Hen. III, m. 6 (printed in Mon. Franc. I. 615.)
Pro fratribus Minoribus.
Rex omnibus salutem. Sciatis quod ad ampliacionem aree in qua de nouo hospitari ceperunt ffratres Minores Oxon’, assignauimus Insulam nostram in fluuio Thamis’ quam emimus ab Henrico filio Henrici Simeonis, concedentes eis et volentes, quod ipsi pontem fieri faciant ultra brachium illud Thamis’ quod currit inter insulam predictam et domos suas, et quod Eandem Insulam ad securitatem domorum suarum et tranquillitatem Religionis sue muro uel alio modo, sicut sibi uiderint expedire, faciant includi. In huius Rei testimonium etc. Teste ut supra (i.e. Rege apud Westmonasterium xxii die Aprilis).
Et mandatum est vicecomiti Oxon’ quod Insulam illam eis habere faciat. Teste Rege apud Wind(esor) xxiiij die Aprilis.
6
Grant of two messuages by Thomas de Valeynes, 1245.
Feet of Fines, Oxon; 29 Hen. III, m. 40.
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis apud Westmonasterium a die Purificacionis beate Marie (Feb. 2nd) in Tres septimanas, anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis vicesimo Nono, coram Henrico de Bathonia, Rogero de Thurkelby, Roberto de Notingham, Jollano de Nevill, Gilberto de Preston et Johanne de Cobeham, Justiciariis, et aliis domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus. Inter Thomam de Valeynes querentem et Symonem filii Benedicti et Leticiam uxorem eius Inpedientes, de duobus Mesuagiis cum pertinentiis in suburbio Oxon’ unde placitum Warantie carte summonitum[1940] fuit Inter eos in eadem curia, scilicet quod predicti Symon et Leticia recognoverunt predicta mesuagia cum pertinentiis esse ius ipsius Thome, ut illa que Idem Thomas habet de dono predictorum Symonis et Leticie; Habenda et Tenenda eidem Thome et heredibus suis de capitalibus dominis feodi illius imperpetuum, faciendo inde omnia seruicia que ad predicta mesuagia pertinent. Et predicti Symon et Leticia et heredes ipsius Leticie Warantizabunt, adquietabunt, et defendent eidem Thome et heredibus suis predicta mesuagia cum pertinentiis per predicta seruicia contra omnes homines imperpetuum. Et pro hac recognitione, Warantia, adquietancia, defensione, fine et concordia, Idem Thomas ad peticionem predictorum Symonis et Leticie attornauit et assignauit predicta mesuagia cum pertinentiis in augmentum aree in qua hospitantur fratres minores Oxon’ commorantes, in puram et perpetuam elemosinam, liberam et quietam ab omni seculari seruicio et exactione in perpetuum. Et preterea idem Thomas dedit et concessit predicte Leticie unum mesuagium cum pertinentiis extra portam Aquilonarem Oxon’ in angulo de Horsmongharestrete iuxta terram Reginaldi Gamages, simul cum fabrica quam Hugo Marescall tenet, que scilicet Mesuagium et fabricam Benedictus le Mercer pater predicti Symonis aliquando tenuit; Habenda et Tenenda eisdem Symoni et Leticie et heredibus ipsius Leticie de capitalibus dominis feodi illius imperpetuum, faciendo inde omnia seruicia que ad predicta tenementa pertinent: Ita tamen quod non licebit predicto Symoni predicta tenementa dare, vendere, assignare, vel legare, vel aliquo alio modo alienare, quominus illa tenementa remaneant predicte Leticie et heredibus suis in perpetuum.
7
Grant of a messuage by Laurence Wych, A. D. 1246.