Pat. 31 Hen. III, m. 8.
Pro fratribus Minoribus Oxon’. Rex omnibus etc. Salutem. Sciatis quod (ad) amplificationem aree ffratrum Minorum Oxon’ assignauimus eis totum mesuagium illud cum pertinenciis quod laurencius Wych maior noster Oxon’ nobis reddidit et commisit ad amplificationem aree predictorum ffratrum, concedentes eis et uolentes, quod, ad securitatem domorum suarum et tranquillitatem religionis sue, muro uel alio modo, sicut sibi uiderint expedire, illud faciant includi. In cuius etc. Teste Rege apud Clarendon xxvij die Nouembris.
Et Mandatum est vicecomiti Oxon’ quod mesuagium illud loco Regis recipiat ad opus eorundem ffratrum.
8
License to enclose their new possessions; the city wall to be repaired, A. D. 1248.
Pat. 32 Hen. III, m. 10 (printed in Mon. Franc. I. 617).
Pro fratribus minoribus Oxon’.
Rex omnibus etc. salutem. Noueritis nos intuitu pietatis concessisse ut vicus qui extenditur sub muro Oxon’ a porta que dicitur Watergat’ in parochia Ste. Ebbe vsque ad paruum posticum eiusdem muri uersus Castrum claudatur propter maiorem securitatem et quietem fratrum minorum iuxta dictum vicum habitancium, quamdiu domino loci placuerit. Saluo tamen nobis et heredibus nostris, Regibus Anglie, libero transitu per medium Noui loci in quolibet aduentu nostro ibidem. Concedimus etiam ut latus aquilonare capelle in prefato vico constructe et construende suplere (sic) possit prenominati muri interruptionem, quantum se extendere debet, ceteris eiusdem muri rupturis in integrum reparatis ut prius, excepto paruo posticu in dicto muro, per quod possint dicti fratres ire et redire de nouo loco in quo modo hospitantur ad priorem locum in quo prius hospitabantur. In cuius, etc. Teste Rege apud Westmonasterium, x die febr’.
This concession is repeated and confirmed in Patent Roll 18 Edw. III. m. 19 (A. D. 1344).
9