Pat. 3 Edward II, m. 14.
Rex omnibus ad quos etc. salutem. Sciatis quod de gratia nostra speciali concessimus et licenciam dedimus pro nobis et heredibus nostris quantum in nobis est, dilectis nobis in Christo Gardiano et fratribus de ordine Minorum Oxon’, quod ipsi de Johanne Wyz et Emma uxore eius quandam placeam terre in Oxonia continentem in se ab oriente versus occidentem quinque perticatas et duos pedes terre et ab aquilone versus austrum duas perticatas terre et dimidiam: et de Henrico Tyeys quandam placeam terre iacentem inter placeam in qua ecclesia Sancti Budoci edificata fuit et aqua (sic) Thamisis, que quidem placea continet in se sex perticatas terre in longitudine et quinque perticatas terre in latitudine; et quandam aliam placeam terre extendentem se ab aqua Thamisis vsque ad predictam placeam terre que fuit Ricardi le Lodere, et continentem in se in longitudine quatuordecim perticatas et dimidiam et quinque pedes terre et in latitudine quatuor perticatas et tres pedes terre: et quandam aliam placeam terre continentem in se in longitudine ab aqua Thamisis vsque ad viam regalem sexdecim perticatas terre et dimidiam et in latitudine decem perticatas terre, placee dictorum Gardiani et fratrum ibidem contiguas; adquirere possint habendas sibi et successoribus suis ad elargacionem placee sue predicte imperpetuum, statuto de terris et tenementis ad manum mortuam non ponendis edito non obstante. In cuius, etc. Teste Rege apud Westmonasterium xxviij die Marcij; per ipsum Regem.
11
Grant of the property of the Friars of the Penitence of Jesus Christ to the Friars Minors, A. D. 1310.
Pat. 3 Edward II, m. 9.
Rex omnibus ad quos etc. salutem. Licet de communi consilio regni nostri statutum sit, quod non liceat viris Religiosis seu aliis ingredi feodum alicuius ita quod ad manum mortuam deueniat sine licencia nostra et capitalis domini de quo illa (sic) immediate tenetur; Volentes tamen dilectis nobis in Christo Gardiano et fratribus de ordine Minorum Oxon’ gratiam facere specialem, concessimus et licenciam dedimus pro nobis et heredibus nostris, quantum in nobis est, eisdem Gardiano et fratribus, quod ipsi quandam placeam terre in suburbio Oxon’ placee dictorum Gardiani et fratrum in eadem villa contiguam, continentem viginti perticatas terre et dimidiam in longitudine, et sex perticatas terre in latitudine ad capud australe, et ad capud boriale duas perticatas et quatuor pedes terre, et medio inter capud australe et capud boriale quatuor perticatas et septem pedes terre, in qua placea aliquo tempore fuit quedam ecclesia parochialis sancti Budoci cum quodam cimiterio pertinente ad eandem ecclesiam, quam quidem placeam cum dicto cimiterio dominus H. quondam Rex Anglie auus noster per cartam suam dedit et concessit fratribus de ordine de penitencia Iħu Xp̄ī Oxon’ pro quadam capella ibidem construenda in qua diuina celebrare possent: Ita quod cimiterium predictum tanquam cimiterium benedictum in suo statu remaneret, sic(ut) per quandam inquisicionem per dilectum et fidelem nostrum Walterum de Gloucestria Escaetorem nostrum citra Trentam de mandato nostro inde factam et in Cancellaria nostra retornatam est compertum de predictis fratribus de penitencia Iħu Xp̄ī, perquirere possint et tenere sibi et successoribus suis ad elargacionem placee sue predicte imperpetuum, Ita tamen quod Cimiterium predictum tanquam benedictum in suo statu remaneat imperpetuum. Nolentes quod predicti Gardianus et fratres aut successores sui ratione premissorum per nos vel heredes nostros, Justiciarios, Escaetores, Vicecomites aut alios balliuos seu Ministros nostros quoscunque occasionentur, molestentur in aliquo, seu grauentur. In cuius, etc. Teste Rege apud Westmonasterium xxviij die Marcii per ipsum Regem.
12
Regrant of the property of the Friars of the Penitence of Jesus Christ to the Friars Minors, A. D. 1319.
Pat. 12 Edward II, part 2, m. 25.
This document was probably intended as a protest against the claim implied in the papal grant of the same property, as already explained (Chapter II), or perhaps merely as an additional confirmation of the friars’ title.