Pro fratribus de ordine minorum Oxon’. Rex omnibus ad quos etc. salutem. Sciatis quod cum fratres de ordine Minorum Oxon’ totam illam aream que quondam fuit fratrum de penitencia Iħu Xp̄ī Oxon’ in suburbio Oxon’ aree dictorum fratrum de ordine Minorum ibidem contiguam de eisdem fratribus de penitencia Iħu Xp̄ī adquisivissent, et iidem fratres de ordine Minorum aream illam adeo integre sicut ad manus suas devenit, nobis dederint et in manus nostras reddiderint habendam nobis et heredibus nostris imperpetuum: Nos, ob affectionem quam ad dictum ordinem fratrum Minorum gerimus et habemus, volentes eis graciam facere specialem, dedimus eis et concessimus pro nobis et heredibus nostris, quantum in nobis est, aream predictam nobis sic redditam cum pertinenciis, habendam sibi et successoribus suis fratribus eiusdem ordinis apud Oxoniam commorantibus, ad elargacionem aree sue predicte, in liberam puram et perpetuam elemosinam, salvo iure cuiuslibet. In cuius, etc. Teste Rege apud Eboracum vito die Marcii, per ipsum Regem.
13
Inquiry held at Oxford, A. D. 1319, into the advisability of allowing John Culvard to grant land to the Friars Minors.[1943]
Inquisitio ad quod damnum 12 Edw. II, No. 47.
Edwardus dei gracia Rex Anglorum dominus hibernie et dux Aquitanie, Magistro Ricardo de Clare Escaetori suo vltra Trentam, salutem. Mandamus vobis, quod per sacramentum proborum et legalium hominum de Balliua vestra, per quos rei Veritas melius sciri poterit, diligenter inquiratis, si sit ad dampnum vel preiudicium nostrum aut aliorum, si concedamus Johanni Culuard de Oxonia, quod ipse quandam placeam terre cum pertinenciis in Oxonia, manso dilectorum nobis in Xpo Gardiani et fratrum de ordine minorum in eadem villa ex parte orientali contiguam, continentem in se in longitudine sex perticatas terre et in latitudine quinque perticatas terre, dare possit et assignare eisdem Gardiano et fratribus habendam et tenendam sibi et successoribus suis ad elargacionem mansi sui predicti imperpetuum, necne. Et si sit ad dampnum vel preiudicium nostrum aut aliorum, tunc ad quod dampnum et quod preiudicium nostrum, et ad quod dampnum et ad quod preiudicium aliorum, et quorum, et qualiter, et quo modo; de quo vel de quibus placea illa teneatur, et per quod seruicium, et qualiter et quo modo; et quantum valeat per annum in omnibus exitibus iuxta verum valorem eiusdem; et qui et quot sunt (sic) medii inter nos et prefatum Johannem de placea predicta; et que terre et que tenementa eidem Johanni remaneant vltra donacionem et assignacionem predictas, et vbi et de quo vel de quibus teneantur, et per quod seruicium, et qualiter et quod modo, et quantum valeant per annum in omnibus exitibus; et si terre et tenementa eidem Johanni remanencia vltra donacionem et assignacionem predictas sufficiant ad consuetudines et seruicia tam de predicta placea sic data quam de aliis terris et tenementis sibi retentis debita facienda, et ad omnia alia onera que sustinuit et sustinere consueuit, vt in sectis, visibus franci plegii, auxiliis, tallagiis, vigiliis, finibus, redempcionibus, amerciamentis, contribucionibus, et aliis quibuscumque oneribus emergentibus sustinenda. Et quod idem Johannes in assisis iuratis et aliis recognicionibus quibuscumque poni possit, prout ante donacionem et assignacionem predictas poni consuevit. Ita quod patria per donacionem et assignacionem predictas in ipsius Johannis defectum magis solito non oneretur seu grauetur. Et inquisicionem inde distincte et aperte factam nobis, sub sigillo vestro et sigillo eorum per quos facta fuerit, sine dilacione mittatis et hoc breue. Teste me ipso apud Eboracum, v die Marcii, anno regni nostri duodecimo.
Inquisicio capta coram Escaetore domini Regis citra Trentam apud Oxoniam xviiio die Maii anno regni Regis Edwardi filii Regis Edwardi duodecimo, secundum formam breuis huic inquisicioni consuti, per sacramentum Johannis de Coleshull, Willelmi Pennard, Rogeri Mymekan, Gilberti de Grensted, Thome Somer, Willelmi de Whatele, Roberti de Watlington, Johannis de Gunwardeby, Johnnis de Ew, Henrici de Edrope, Ricardi de Hethrop, et Willelmi de Eueston. Qui dicunt per sacramentum suum, quod non est ad dampnum nec preiudicium domini Regis nec aliorum, si dominus Rex concedat Johanni Culuard de Oxonia quod ipse quandam placeam terre cum pertinenciis in Oxonia, manso Gardiani et ffratrum de ordine minorum in eadem villa ex parte orientali contiguam, continentem in se in longitudine sex perticatas terre et in latitudine quinque perticatas terre, dare possit et assignare eisdem Gardiano et ffratribus, habendam et tenendam sibi et successoribus suis ad elargacionem mansi sui predicti imperpetuum: Ita tamen quod communitas ville Oxon’ in omnibus temporibus quando necesse fuerit liberum habeat introitum et egressum ibidem ad murum ville predicte reficiendum reparandum et defendendum. Et dicunt quod predicta placea tenetur de Willelmo de Adreston’ in capite per seruicium vnius denarii per annum pro omni seruicio; et quod predicta placea valet per annum ijs in omnibus exitibus iuxta verum valorem eiusdem; et quod non sunt plures medii inter dominum Regem et prefatum Johannem de placea predicta nisi predictus Willelmus de Adreston’. Et dicunt quod eidem Johanni vltra donacionem et assignacionem predictas remanent sexaginta solidi terre tenement’ et redditus in eadem villa que de domino Rege tenentur in capite pro seruicio ij sol’ per annum pro omni seruicio. Et dicunt quod terre et tenementa eidem Johanni remanencia ultra donacionem et assignacionem predictas sufficiunt ad consuetudines et seruicia tam de predicta placea sic data quam de aliis terris et tenementis sibi retentis debita facienda, et ad omnia alia onera que sustinuit et sustinere consueuit. Et quod idem Johannes in assisis iuratis et aliis recognicionibus quibuscumque poni possit, prout ante donacionem et assignacionem predictas poni consueuit. Ita quod patria per donacionem et assignacionem predictas in ipsius Johannis defectum magis solito non oneretur seu grauetur. In cuius rei testimonium predicti Jurati huic Inquisicioni sigilla sua apposuerunt. Dat’ predictis die, anno, et loco.
The license to alienate this land was granted to John Culvard on the 8th of July of the same year, and is entered in the Patent Roll for 13 Edw. II, m. 44. The same year similar inquisition was held to consider the petition of Richard Cary to grant land to the Friars Minors at Oxford; Inquis. ad quod damnum 13 Edw. II, no. 31.
14
Grant of a parcel of ground by John de Grey de Rotherfield, A. D. 1337.
Pat. Roll 11, Edw. III, pt. II, m. 6.