Cui Gardianus hec verba dixit: ‘Unum est de quo doleo et verecundor nimis, et inde est quod fratres multum verecundantur; videlicet, quod istius dissensionis noticia jam inter seculares est publicata, et que per nos discuti poterat, per ipsos est discussa.’

Ad hoc Magister: ‘Nolite in hoc contristari aut verecundiam pati, sed magis gaudere et diem letum ducite, et hac racione; Modo manifesta est nobis omnibus veritas, que prius fuit occulta; unde nos, qui sumus majores tocius universitatis, jam veraciter super facto isto informati, alios informabimus. Sed et ego omni quo possum conatu omnes informare studebo, et ipsos precipue predicatores conabor informare.’

Superveniens autem Magister alius, Hugo de Evesham nomine, hoc exaggerando inculcavit, dicens: ‘Crede mihi, ffrater Gardiane, quod nos quinque magistri, qui prius ex parte predicatorum venimus ad vos, eramus omnes heri in presencia predicatorum constituti, ubi eciam prior ipse provincialis non defuit; nec memini me unquam in vita mea forciorem disputacionem audivisse, opponentibus nobis pro facto vestro secundum diffinicionem utriusque juris et exigenciam racionis, predicatoribus communiter respondentibus; facta vero longa disputacione, ita predicatores omnes racionibus vexavimus et convicimus, quod sedentes omnes in pace et obstupescentes tacuerunt, in tantum quod prior ipse provincialis, inter alios plus motus et spiritu sancto plenius, ut arbitror, informatus, dixit: “Eya, dilectissimi Magistri, quid plura? quid ulterius inculcatis? Ecce ego paratus sum discalciatis pedibus Minores, si vultis, adire et eis per omnia satisfacere.”’ Adjecit autem Magister Hugo Corbrug’ occasionaliter hec verba in predicatorum presencia dicens, ‘Karissimi, audeo plane dicere, quod ille qui dicit eos recipere peccuniam per se vel per interpositam personam, qui declaracionem domini pape super regulam fratrum Minorum observaverit (sic), audeo inquam plane dicere, quod nec jura novit nec terminos juris.’ Alias autem in predicatorum eorundem absencia dixerunt Magistri Johannes le Gras et Adam de Norfolch’; ‘Eciam si papa nunquam regulam declarasset, possent eam fratres absque prevaricacione observare, maxime cum peccunia ad eorum utilitatem quocumque titulo deputata nunquam in dominium eorundem transeat[1983] ipsis invitis.’ Et cum supplicaret Gardianus Magistro Stephano de Witon’ quod propter deum fratres predicatores secretius juxta scita legum informaret, zelo accensus magister A. de Norf’ dixit: ‘Mirum est quid ipsi habent intromittere se de professione vestra, et de regula vestra verba tintinare, cum nec sunt superiores vestri, nec in aliquo spectat ad eos vos corrigere, si, quod absit, contingeret vos in aliquo contra professionem vestram aliquid attemptare. Quod autem petitis de informacione facienda juxta scita legum, non est necesse sic petere; sed petas ut juxta veritatem vestram informentur, omni eciam jure consopito.’ Et adjecit Magister Stephanus dicens: ‘Non solum paratus sum predicatores pro vobis informare, sed eciam personaliter pro causa vestra curiam adire romanam.’

Interim pendente tempore, iverunt Magistri quinque primo nominati, quorum principalis fuit Cancellarius, ad predicatores, et efficaciter pro parte minorum persuadentibus, tandem fratrem Salomonem, qui offensam fecerat, de assensu et voluntate sui prioris provincialis necnon fratrum suorum, ad fratres minores duxerunt, cum quo venerunt quinque[1984] fratres predicatores subscripti; Adam de Lakeor, cum socio Willelmo de Hodum’[1985], eorum cursore de sentenciis, Radulphus de Swelm’, quondam prior localis Oxon’, Iohannes de Mesley, tunc eorum visitator. Fuerunt eciam cum predictis quinque Magistris, sex fratres minores subscripti; Adam de Werministre, tunc Gardianus, Thomas de Doking, quondam lector Oxon’, Willelmus de Heddel’, tunc lector Oxon’, Dyonisius, Robertus de Cap(e)ll’, Alanus de Wakefend’. In quorum omnium conspectu pro bono pacis frater Salomon hec verba nomine culpe in scriptis recitavit, et recitata eciam in scriptis Gardiano tradidit; verba autem sunt hec: ‘Per illa verba que protuli, non intellexi quod vos receperitis vel recipitis per vos vel per alios peccuniam contra regulam vestram et ejus interpretacionem, nec intendebam communitati vel ordini derogare. Et si ex modo dicendi fuistis provocati, doleo, et peto quod remittatis.’ Hic finis negocii et reformacio pacis, per omnia benedictus deus in secula amen.

Memorandum autem quod cum extra ordinarie facta essent verba inter magistros seculares de veritate processus memorati, dixerunt inter se[1986], aliquid in processu propositum est falsum et calumpniabile, et maxime quod pro fundamento erat positum. Ffrater N. predicator, nunquam se fecisse illam racionem, ubi est conclusio de statu dampnacionis, manifeste dicit, sed dicit fratrem Alanum minorem fecisse premissas. Ipse vero subintulit; ‘Si ita est sicut vos dicitis, sequitur conclusio de statu dampnacionis.’ Aliud autem calumpniabile non receperunt. Quod cum minoribus constaret, vocatus fuit frater Alanus minor, in conspectu Cancellarii et Magistri Johannis de Wynton’ requisitus super hoc, dixit: ‘Verum est, solus ego frater Minor eram in porta cum eis, et ideo probacionem non habeo; sed tantum confido de veritate fratris Roberti de Novo Mercato et ipsius eciam Salomonis, quod si ipsi requisiti dicant in veritate deliberate consciencie, quod frater Salomon ipsam racionem non fecit, ego libenter subiciam me pene, tanquam sufficienter essem de falsi imposicione convictus.’ Post hec ait unus ffrater Minor: ‘De ista racione magna vis non est, quia de racione cujus (?) non disputamus, sed de hoc quod ipse nobis imposuit, quod negare non potuit, scilicet peccunie recepcionem, emendam quesivimus et emendam, benedictus deus, recepimus.’ Terminata fuit ista dissensio Anno domini MCCLXIX Non’ Junii.


APPENDIX D.

SUPPLICATIONS AND GRACES FROM THE REGISTERS OF CONGREGATION.

John David.