Post hec fratres Minores, habita diligenti deliberacione, perpendentes quod fratres predicatores a principio in toto processu aut id negocium distulerunt aut dissimulaverunt aut a principali diverterunt, ut videtur, miserunt ad eos fratres diffinitive sic respondentes; ‘Pendente principali, videtur fratribus quod peticionibus vestris accessoriis non sit respondendum; unde ad huc petunt fratres quod frater Salomon, qui pacem mutuam turbavit, ammoveatur; ad quod movere[1970] potest pax et tranquillitas mutua utriusque ordinis, que est magis ponderanda quam utilitas ministerialis unius persone. Ad hoc autem quod vos dicitis, quod penitencia publica peccato privato non sit imponenda, sic responderunt fratres; quod quamvis ammoveatur, peccatum suum non publicatur. Est enim pene omnium sentencia una, tam secularium quam religiosorum, quod fratres vestri[1971] conventuales ad prelacias et ceteras dignitates, et studentes ad doctorum officia exercenda, cum gloria et non cum ignominia, frequenter emittuntur et de loco ad locum transferuntur. Unde ad huc petunt vel quod ammoveatur vel quod culpam suam confiteatur. Et ad hoc movere debet, quod fratres Minores in consimili casu personas multum dissimiles, viz. lectores, in tantum humiliaverunt, quod pro levi occasione unum valde graciosum ad pacem vestram conservandam de conventu suo ammoverunt, et alium suspenderunt per annum a predicacione et confessione; et usque hodie manet a lectione suspensus. Ad hoc autem quod vos dicitis, quod nobis debet sufficere, quod os ejus obstruatur, ne mala de nobis loquatur, respondent fratres, quod non debet sufficere, quia ad hoc tenetur de communi lege caritatis eciam si nunquam aliquem offendisset.’ Cum vero fratres non solum bis aut ter, sed eciam sepcies, pro correctione transgressionis postulanda missi fuerunt, nec est eis in aliquo satisfactum, dicunt quod nolunt ulterius vexari, sed si predicatores noluerint hac vice satisfacere, sedebunt in domo patiencie sue, expectantes tempora meliora. Hec de substancia nuncii.
Extra ordinarie autem fuit responsum a parte predicatorum ad racionem de ammocione facienda sic: ‘Ffratris minorum delictum contra predicatores fuit publicum, et ideo non fuit mirum si publice ammoveretur; sed istius fratris predicatoris peccatum fuit privatum, et ideo non est simile.’ Ad hoc frater Minor: ‘Esto quod illius fratris ammocio, cum esset persona valde gravis, in cujus comparacione, secundum judicium humane estimacionis, frater Salomon est persona multum humilis, movere non debeat; saltem moveat vos quod alius lector fuit ammotus a loco suo pro pace vestra servanda, qui eciam cum se in presencia quorundam predicatorum excusaverat, nichil contra eum habuerunt nec habere potuerunt.’
Post hec, pendente dissencionis tempore et predicatoribus nihil super petita respondentibus, urgente quadam necessitate, prior provincialis predicatorum repente de Oxonia recessit; qui nacta temporis opportunitate rediit, ne (?) incepta feliciter consummaret. Quadam vero die, clam fratribus Minoribus, credentes fratres predicatores negocium[1972] melius agere per seculares magistros, necnon et dissencionem et ejus occasionem celerius quam per semet ipsos extirpare, rogatus est dominus Cancellarius cum magistris quatuor de sollempnioribus tocius universitatis, ex parte predicatorum in causa dissencionis fortiter instructi, subito et occulte venerunt, et fratres Minores convocari rogaverunt, antequam de responsione facienda aliquid deliberarent aut deliberare potuerunt[1973]. Convocatis igitur minoribus, ex parte predicatorum, processum dissensionis supra memoratum quamquam incomplete recitaverunt, hoc nuncium adicientes: ‘Petunt fratres predicatores et nos cum ipsis petimus, consilium in id ipsum dantes, quod vos descendatis in formam pacis et unitatis. Ipsi enim parati sunt, vobis, juxta racionis exigenciam et discrecionem arbitrancium, regulariter per omnia satisfacere[1974].’ Inculcando vero adjecerunt: ‘Nos invenimus predicatores ad omnia secundum racionis exigenciam paratissimos, iniantes quantum possunt forme pacis et unitatis et fraterne caritatis; utinam in vobis contrarium non inveniamus.’ Hec de substantia nuncii et consilii.
Ffacta autem ista peticione, deliberans penes se sicut potuit, quidam frater Minor sic ait: ‘Magistri mei et amici karissimi, duo verba tantum ad presens vobis propono, unum pro devota gratiarum accione, aliud pro humili peticione. Primo enim regracior vobis pro labore vestro, quod vos pro nobis pauperibus dignati estis tantum laborare, non minores gratiarum acciones exsolvens, quam zelum dei habentes pro forma pacis et unitatis insudatis. Secundo peto quod, sicut hodie principaliter pro predicatoribus laborastis, secundario pro nobis, ita cras placeat vobis laborare principaliter pro nobis, secundario pro predicatoribus, ut, vobis in unum ubicumque placuerit convenientibus, super petita cum deliberacione respondeam, et totum processum plenius manifestem.’ Magistri vero instabant ut statim eis responderetur, si fieri posset bono modo. Minores vero ad eorum instanciam ab eis paululum divertentes, habita deliberacione, responderunt communiter ad omnia que magistri ex parte predicatorum recitaverunt, in qua nimirum responsione non declinabant in aliquo a responsionibus supra memoratis; adicientes quod, sicut predicatores, ita et semet ipsos, ad formam pacis et unitatis paratos invenirent. Hec de responsionis substancia.
Extra ordinarie autem facta fuerunt verba disputacionis magne inter seculares magistros, fratribus minoribus nichil opponentibus aut respondentibus; ubi fratres perpenderunt quod fuerunt contra eos graviter informati. Ipsi vero habili cautela redimentes tempus pertraxerunt in longum. Unde, pendente tempore, accidit quod bedellus universitatis missus fuit eciam bis ex parte universitatis, dominum Cancellarium pro quadam incepcione advocare; quo vocato una cum magistris aliis recessit. Magistrorum nomina, qui cum ipso ex parte predicatorum venerant, erant hec: Magister Johannes de Wyntun’, Magister Hugo de Corbrug’, Magister Hugo de Hevesham, Magister Willelmus[1975] Pomay. Nomen vero Cancellarii, Magister N. de Ewelm’.
Interim pendente tempore, minores quesierunt consilium, quid facto opus esset discucientes. Ffacta vero discussione in hoc consenserunt, quod amicos eorum, de quibus specialiter confiderant, convocarent, et eos secundum veritatem de toto processu informarent. Convocatis autem quinque de majoribus tocius universitatis, frater unus capitulum regule sue de recepcione peccunie, et ejusdem declaracionem secundum dominum papam factam, recitavit. Quesivit frater si magistri intelligerent. Respondit Magister, persona multum sollempnis, in utroque jure peritus, Johannes le Gras nomine: ‘Intelligo quidem ego.’ Et incepit volvere capitulum et revolvere, et super hoc sermonem continuare. Qui ita proprie vitam fratrum communem et vivendi modum quem tenebant, et secura consciencia tenere poterant, instinctu nescio quo descripsit, quasi ipse inter fratres vitam fratrum per longa tempora duxisset. Admiratus quidam frater quod ita proprie loquebatur, quesivit an super hoc ab aliquo fratre fuisset informatus. Magister respondit et cum juramento asseruit, se nunquam verbum super hoc a fratre Minore prius audisse, adiciens hec verba: ‘Ponamus quod papa nunquam declarasset capitulum id, eciam secundum jura communia possetis regulam vestram sancte et sincere observare. Nec dico vobis aliud quam jura civilia et canonica communiter dicunt. Unde mirabile est, quod vobis imponitur recepcio peccunie ad utilitatem vestram quocumque titulo deputate, ex quo in dominium vestrum non transit nec transire potest ullo jure, sed semper remanet dominium et auctoritas peccunie penes principalem dominum, et eam repetere potest quando volt quamdiu manet inexpensa.’ Et inculcando adjecit dicens: ‘Fratres, non oportet ut in hoc casu timeatis. Ego enim sum paratus pro ista veritate defensanda curiam adire romanam, si necesse esset, et aliquis se opponeret impudenter.’ Magister Adam de Norfolk’ hoc idem sentit et idem dixit. Alii vero facta super hoc longa disputacione idem senserunt.
Post hec ffrater unus totum processum a principio supra memoratum eis enarravit. Quo audito obstipuerunt. Magistrorum vero nomina qui ex parte minorum venerant hec fuerunt; Magister Johannes de Maydeston, Archidiaconus Bedeford’, Magister Thomas de Bek’, Magister Johannes le Gras, Magister Stephanus de Wytun’, Magister Adam de Norfolk’.
Post hec de istorum magistrorum consilio, rogaverunt minores magistros, qui ex parte predicatorum venerant, ut iterum plenius veritatem audituri convenirent. Qui cum venissent, et in uno loco cum magistris, qui ex parte minorum venerant, congregati essent, unus minorum sic exorsus est, dicens: ‘Magistri boni, sicut scitis, ex infirmitate condicionis humane orta fuit quedam dissensio, persuadente generis humani inimico, inter predicatores et nos; et[1976] injuria incepit a predicatoribus; petimus nos bis regulariter satisfieri. Oblata fuit quedam satisfactio, sed non sufficiens nec plena, ut videbatur; et cum Minores amplius habere non poterant, pacienter meliora tempora expectabant. Negocium autem id publicare eciam amicis suis nolebant duplici racione; primo quia timebant animos infirmorum scandalizare, secundo quia injuria a predicatoribus incepit et absque correccione a suis superioribus dissimulata fuit, cum esset correccio pluries petita; et ideo non poterant minores, ut videtur, hiis et aliis causis, negocium istud publicare, nisi aliqua[1977] verba dicerent que in predicatorum derogacionem sonarent, unde minus in conspectu secularium commendabiles redderentur. Igitur contra infirmorum scandala et contra predicatorum derogacionem sanctam cautelam adhibentes prudenter tacuerunt et humiliter dissimulaverunt. Modo autem quia predicatores primo amicis suis divulgaverunt, urgente quadam necessitate, eciam minores suis amicis publicare voluerunt.’
Quo dicto, incepit idem frater omnes in communi informare sicut prius specialiter Minorum amicos informabat. Quo facto ceperunt Magistri, qui prius ex parte predicatorum venerant, aliqualiter magis pie quam prius sentire. Facta igitur longa disputacione, de discretorum consilio facta deliberacione, ait frater Minor: ‘Magistri karissimi, nos parati sumus per omnia in hac causa stare arbitrio vestro et provisive discretioni in forma pacis et unitatis, scientes quod nunquam sitivimus nec adhuc sitimus penam fratris, sed tantum correccionem et emendam. Nec multum ponderamus fratris emissionem de suo loco, sed omnis satisfaccio, quantacumque exilis, que precludit viam et occasionem resumendi de cetero consimilia verba contra nos, potest et debet nobis sufficere. Tamen, si placet, duas peticiones vobis facio; primo, ut sic provideatis de forma pacis ut non detur[1978] predicatoribus aut fratri, qui deliquit, occasio iterum delinquendi. Nec hoc dico sine causa, quia si decreveritis ipsum non errasse nec deliquisse, in futuro tempore, nacta aliquali occasione, posset dicere, “sic et sic pro isto tempore dixi, toti universitati constabat, nec[1979] judicabat me in aliquo deliquisse; quare eciam modo similiter non dicerem?” Hec future dissensionis occasio piis cautelis est precludenda. Secundo peto quod vos, ex quo vobis constat secundum jura, prout quidam vestrum[1980] dicunt, quod frater ille est in errore consciencie, Priorem suum provincialem adeatis et persuadeatis ei, quod ipse informet fratrem suum ad conscienciam contrariam, ut videlicet errorem deponat, et pie, sicut debet, de Minoribus senciat.’ Quod quidam se securos (?) spoponderunt. Hec de substancia negocii.
Extra ordinarie autem allocutus est Gardianum in secreto unus de magistris sollempnibus, Johannes le Gras nomine, sic dicens: ‘Ffrater karissime, fratres vestri non deberent[1981] in aliquo turbari si fratres predicatores de eis mala dixerint, quia pro constanti habeatis, quod quo pejora de vobis dixerint, deterius eciam eis in hominum estimacione eveniet, nec vobis cedet aut cedere potest in nocumentum, si tantum[1982] claustra labiorum custodieritis et bona de ipsis semper predicaveritis.’