Inter hec et alia que proponebantur, ait frater W. de Stargil: ‘Scimus quidem quia regulam et regule declaracionem ab eo qui potuit declarare, habetis et utramque observatis; hoc et nobiscum confitemur. Sed quomodo vos peccuniam non recipiatis, non videmus.’ Ad hoc ffrater Thomas Docking sic respondit: ‘Frater karissime, audeo plane dicere, quod si habitum secularem haberes quem ante habitum tue religionis portabas, facillime veritatem mee professionis tibi persuaderem; et ad spacium vii psalmorum quam nos videmus luce ipse clarius videres.’
Hiis ergo transactis transivimus ad principale, petentes iterum quod ipsi responderent nobis de principali, ipsum accessorium de quo factum est nuncium non ponderantes. Respondit frater W. sicut prius, dicens se non posse nec debere hoc facere, cum non esset ad hoc missus; tamen peticionem nostram libenter fratribus suis nunciaret. Quo facto domum redierunt fratres.
Hic transeo alium diem, in quo missi sunt de minoribus duo ad predicatores, quibus facte fuerunt multe promissiones de correctione facienda, sed in solvendo promissum inventi sunt iterum minus habentes, ut videtur: unde tantum fuit dilacio negocii. Interim pendente tempore et fratribus predicatoribus nichil respondentibus, supervenit prior provincialis predicatorum[1963] Oxoniam. Ffratres Minores pro pace mutua reconsilianda[1964] et servanda miserunt[1965] ad eum, cum humilitate postulantes, excessum corrigi et sibi regulariter satisfieri. Prior vero provincialis, habita deliberacione et facta diligenti inquisicione per fratres suos, sic respondit: ‘Ego claudam os fratris de cetero ne presumat talia dicere contra vos, et ego ipse dicam sicut vos ipsi, cum de illo articulo agitur, dicitis; et ut alii fratres sic dicant, pro viribus inducam. Fratrem vero Salomonem, quem vos esse transgressum (dicitis), aliter punire non possum, quia plane sicut dixit ita et sentit, nec induci potest ad contrarium, quia sua consciencia est quod vos estis receptores peccuniarum ad minus per interpositas personas; unde ego contra leges consciencie non possum. Misissem autem ipsum pro culpa dicenda sua ad vos, sed timui ne ipse plus vos provocasset et fierent novissima pejora prioribus.’ Hic nota quod frater non dixit ex surrepcione, sed ex plena deliberacione. Hec de substancia nuncii.
Extra ordinarie autem allocutus priorem predicatorum quidam de minoribus cum mansuetudine predicatoris[1966] et obsecrans, ut ipse partes suas de pace lesa reparanda et reparata jam fovenda vigilanter juxta discrecionem a deo sibi datam interponeret. Adjecit autem dictus frater minor cum mansuetudine dicens: ‘Mirum est quod ita extranee de re nobis manifesta quidam de vestris senciunt, maxime cum peccunia a quocumque legata seu donata nunquam ad dominium nostrum transeat. Et propterea nullo modo dici possumus receptores non per nos nec per interpositas personas.’ Respondit prior provincialis cum mansuetudine dicens: ‘Unum est quod videre non possumus. Cum peccunia in usus vestros quocumque titulo deputata multociens sit apud multos deposita, et cum post deposicionem transeat a dominio conferentis nec cedat in dominium depositarii—hoc, inquam, est quod videre non possumus, quin peccunia illa in vestrum cedat dominium.’
Ad hoc respondit frater minor, quod peccunia, quocumque titulo ad usus fratrum deputata, nunquam in eorum dominium transeat juxta declaracionem domini pape, sed possunt fratres in suis necessitatibus recursum habere ad recipientem, qui auctoritate domini principalis potest fratribus, si vult et non aliter, subvenire; quia jure debiti nullo modo fratribus tenetur, nec nomine depositi aliquid[1967] exigere possunt ab eodem. Auctoritas ergo et dominium peccunie quocumque titulo tradite permanet penes ipsum tradentem, intantum quod nunquam transit nec transire potest in fratrum dominium ullo jure: unde dicit[1968] dominus papa quod principalis potest eam repetere si vult, quamdiu manet inexpensa.
Ad hoc prior: ‘Quid si peccunia penes ipsum recipientem est centum annis aut plus remanserit?’ Ad hoc frater Minor: ‘Non plus juris habent fratres nostri in peccunia in fine C annorum aut cujuscumque alterius spacii quam in fine prime diei. Et hoc parati sumus probare, et pro loco et tempore mundo manifestare.’
Ad hoc attonitus prior cum admiracione dixit: ‘Vere si hoc constaret, mundo non sic habundaretis sicut habundatis.’ Respondit frater Minor: ‘Quomodocumque habundancia se habeat, veritatem professionis narro.’ Tunc exclamans quidam predicator, cujus nomen ad presens ex causa retineo, factum eorum ut videtur non approbans, ait: ‘Eya, domine deus, verba que de vobis facimus ex malis que de nobis dicitis occasionem[1969] sumunt.’
Interim dum hec agebantur, fratres minores inter se contulerunt, et habito consilio miserunt ad priorem provincialem gratias agentes de sua oblacione, rogantes quod frater Salomon, ex quo conscienciam suam non deponit nec culpam suam recognoscere proponit, pro mutua pace concilianda et servanda, de loco, ex quo pacem perturbavit, amoveretur. Respondit prior se super hoc velle deliberare. Habita vero deliberacione, sollempnes nuncios de ordine suo mittens, sic respondit: ‘Frater Salomon pro conventu Oxon’ fratribus suis est multum necessarius et utilis sicut bonus et ministerialis, in tantum eciam ut difficile esset mihi invenire alium eis ita utilem et necessarium, et ideo grave esset ipsum amovere. Item pro peccato privato, publica pena non debet adjungi. Hoc autem fieret si frater Salomon de loco suo ad alium locum amoveretur. Unde peticio de dicto fratre amovenda non videtur consona racioni. Nec debetis turbari, quia peticionem vestram in hac parte non fulcio, quia, ut videtur, id quod vobis primo optuli debet sufficere, viz. quod os ejus per obedienciam claudatur, et ne de cetero a(liqua) sinistra contra puritatem regule vestre dicere presumat.’
Ffacta ista responsione nuncii ex parte prioris tres faciebant peticiones. Prima fuit, quod pro dicto unius stulti communitas fratrum minorum non turbaretur; secunda fuit, quod caritas mutua ut olim omnimodis signis ostenderetur. Tercia fuit quod regula nostra cum exposicione vel exposicionibus eis ad tempus ostenderetur, ab illis tantummodo et non ab aliis quam nos nominare decrevimus inspicienda. Hec de substancia nuncii.
Extra ordinarie autem facta sunt verba ista, dicente fratre Minore: ‘Si stultus de sua stulticia corrigendus est, mirum est quod fratrem Salomonem non corrigitis, qui in sua stulticia manet; quem eciam vos ipsi stultum nominatis, cum petitis quod propter dictum unius stulti communitas fratrum minorum non turbetur. Item si peccatum est corrigendum, maxime vobis qui estis professores veritatis, mirum est quod fratrem Salomonem non corrigitis, quem peccasse probatis, cum pro eo allegatis quod pro peccato privato publica pena non sit injungenda.’