Ad hec frater Minor dupliciter respondit; primo per instanciam sic: ‘Ponatur quod illa peccunia legaretur alicui fabrice alicujus ecclesie; quero, cujus esset illa peccunia. Non executorum, constat; et secundum te non est defuncti. Sed qua racione non est defuncti? Si defunctus unde defunctus nichil proprietatis in rebus habet, nec fabrice illius ecclesie erit, ut videtur; cum non sit major racio a parte fabrice non viventis, quam a parte defuncti non viventis, ut videtur. Non est ergo necessarium dicere quod legatum semper transit in dominium legatarii. Et ideo peccunia quamvis nobis legetur, non est necesse dicere quod sit nostra. Ad quod accedit quod nunquam in dominium consensimus, et nobis invitis et contradicentibus nullo modo in dominium nostrum transire potest: vero ipsam tanquam nostram petere possimus aut debemus nullo jure. Ex quo patet quod racio vestra non valet.’
Secundo fuit sic responsum, quod, secundum diffinicionem jurisperitorum, peccunia legata in bonis annumeratur defuncti, quousque transierit in dominium et proprietatem legatarii. ‘In jus autem nostrum aut dominium nullo modo potest transire, nobis invitis et non consentientibus. Unde, qualitercumque peccunia ab executoribus deponatur seu apud quemcumque pro fratribus reponatur, quam diu manet inexpensa, semper in bonis defuncti annumeratur, et possunt eam executores, auctoritate propria vel defuncti, repetere quando volunt. Quomodo[1957] ergo dicetur nostra? nullo modo.’
Ad hec predicatores, ut suam contra minores sentenciam roborarent, plures casus personales proposuerunt, in quibus asserebant fratres minores non posse excusari quin peccuniam per se vel per alios recepissent. Ad hec frater minor respondit, dicens quod hoc in nullo modo derogat communitati; quia communitas religionis a principio tales transgressores punit et parata est semper punire, ubicumque fuerint inventi. Item transgressio talium nullo modo probare potest, quod fratres stent cum transgressione sue professionis, sicut vero[1958] lapsus carnis aut contumax inobediencia, si contingeret, quod absit, alicujus persone singularis.
Circa hanc ergo materiam verbis cessantibus, dictum est a parte Minorum: ‘Mirum est, cum tot sint status religiosorum et tot status secularium tam in clero quam in populo, sicut cernimus, quare diligencius et curiosius (in) statum nostrum quam aliorum exploratur, et omnibus aliis tacentibus vos soli verba de statu nostro tintinatis[1959] (?) et de professione discutitis.’ Respondit frater Vincencius le Sauvage, ‘Hec est,’ inquit, ‘racio. Veniunt ad nos diversi seculares et religiosi, comparacionem inter statum et statum facientes, statum vestrum extollentes, et nostrum in hoc deprimentes, quod nos peccuniam recipimus, vos autem non recipitis, judicantes nos in hoc minus perfectos mundi contemptores. Nos modo in declaracionem veritatis et status nostri exaltacionem, dicimus vos hoc facere per interpositas personas quod nos facimus in propriis personis.’ Et cum inculcando quereretur a fratre Vincencio, quare in ista materia haberent contra minores faciem sic obstinatam, respondit: ‘Quia nunquam duos fratres minores in hoc articulo inveni consencientes.’ Cui cum esset responsum ex parte minorum; ‘En octo sumus congregati omnes unanimes et uno corde et ore idem sencientes et asserentes;’ respondit, ‘Certe verum est, sed si seorsum vos haberem in privata collacione, non ita esset; eciam vos duos,’ demonstratis fratribus Willelmo de Wykham et Dyonisio, ‘habita seorsum collacione, invenirem discordes et de vobis diversa elicerem.’ Ista turbato animo et impetu sponte[1960] (?) proferens, non minus fratri suo proprio quam eciam ipsis fratribus minoribus offensionis materiam dedit. Quod cum averteret, ad pedes fratrum se projecit in terram, culpam confitendo. Cui frater suus proprius, verba contumeliosa equanimiter non ferens, sic ait: ‘Cum mihi capud fregeris, penam[1961] dabis.’ Quo dicto domum redierunt fratres.
Hic transeo unum diem in quo miserunt fratres minores ad predicatores iterum postulantes sibi satisfieri, et errata regulariter corrigi; quibus erat pacifice et mansuete responsum a parte predicatorum et de emenda humiliter facienda promissum. Set in solucione promissi inventi sunt minus habentes, unde tantum[1962] facta fuit negocii dilacio.
Cum vero pendente tempore predicatores juxta promissa nichil facerent, minores injuriam personalem non multum ponderantes, sed injuriam communitatis sue conniventibus oculis dissimulare non poterant, et ideo de consilio discretorum miserunt ad predicatores iterum, duo postulantes. Primum est, quod principalis transgressio facta per fratrem Salomonem emendaretur; secundum est, quod fratres pacifici et mansueti ex parte eorum ad tractandum de negocio pacis et amoris mitterentur. Quo petito, habita deliberacione, missi sunt quatuor predicatores ad minores, quorum principalis fuit frater Willelmus de Stargil. Qui, convocatis minoribus, hoc nuncium ex parte fratrum suorum proposuerunt: ‘Ffrater Vincencius, qui insolenter apud vos se habuit in nuncio faciendo, fuit in nostro capitulo a proprio socio fratre Roberto de novo mercato accusatus, a suo superiore correptus, et secundum exigenciam sue religionis punitus.’ Quo dicto, siluit: et cum expectarent minores de principali responsum, sc. de facto fratris Salomonis, nihil est auditum. Et cum peterent responsum sibi dari de principali, responsum istud secundarium non multum ponderantes, respondit frater Willelmus de Stargil predicator pro se et suis sociis, se non esse ad hoc missos. Hec de substancia nuncii.
Extra ordinarie autem proposita ista verba fuerunt, dicente fratre Thoma de Docking: ‘Mirum est, quod vos non cessatis nos impugnare in articulo de recepcione peccunie, et hac racione, vos dicitis quod nos recipimus per interpositam personam; nos e contra (?) negamus et dicimus quod non. Mota est ergo lis et controversia inter nos et vos, et ideo oportuit per judicem determinari, quia per nos non potuit. Demigravimus ad judicem non quemcumque sed summum pontificem, et ad illum qui regulam nostram dictavit et mentem beati francisci, eodem papa sibi ipsi testante, novit. Ipse pro nobis sentenciavit. Quid ultra queritis? quid impugnatis?’ Et adjecit idem frater Thomas de Docking, dicens: ‘Occurrit racio idem dictans, talis peccunia a quocumque data seu quocumque titulo pro fratribus apud quemcumque deposita nunquam est nostra; ergo nunquam recepimus eam nec per nos nec per interpositam personam.’
Ad hoc respondit frater W. de Stargil, predicator, dicens: ‘Sic possem arguere de capa quam porto que nunquam fuit mea, nec erit nec est; et tamen ego recepi eam.’ Ad hoc obvium fuit instanciam non valere; Sic, ‘quamvis tu non habeas personalem proprietatem in capa tua, ordo tamen tuus totus et communitas ordinis tui in ea proprietatem habet; sed nec persona nec communitas ordinis nostri aliquam proprietatem habet nec habere potest in peccunia a quocumque oblata, data, seu deposita. Preterea in assercione vestra hoc inconveniens incurritis. Nos habemus regulam qua utimur secundum declaracionem domini pape qui eam juxta mentem beati francisci declaravit. In sua declaracione dicit, quod nos ipsam declaracionem cum regula observando peccuniam non recipimus per interpositam personam. Vos ergo, si insistitis contrarium asserendo, notam mendacii, ut videtur, domino pape inponitis.’ Respondit frater predicator: ‘Absit a nobis hec presumpcio, sed plane videtur quod dominus papa non declaravit regulam juxta mentem beati francisci et ipsius regule.’ Ad hec frater Thomas de Docking sic opposuit: ‘Papa in sua declaracione dicit quod intencionem beati francisci plenius novit, et ad hoc persuadendum idem papa in sua declaracione tres raciones posuit: prima, quia longam familiaritatem cum eo traxit, in qua solent homines secreta cordium suorum mutuo communicare; secunda, quia in condendo predictam regulam sibi astitit cum esset in minori officio constitutus; tercia, quia in optinendo ipsius regule confirmacionem eciam sibi non defuit. Si ergo papa dicit et racionibus convincit, se nosse intencionem beati francisci, ex quo eciam sequitur declaracionem factam juxta intencionem ejusdem sancti, quid dicetis?’
Ad hoc quidam predicator dixit: ‘Nullo modo videtur quod papa novit intencionem beati francisci, quod probo sic. Voluntas testamentaria fuit beati francisci, quod fratres nullo modo quererent litteras expositorias a sede apostolica, sed hoc non obstante quesierunt et papa annuente optinuerunt. Non solum ergo fratres sed et papa contra intencionem ejus fecerunt; ex quo videtur quod intencionem ejus non noverunt; quia si ipsam novissent contra ipsam non fecissent.’
Ad hoc frater Minor: ‘Esto quod racio sit bona, cum illacio sit satis mirabilis. Ex hac racione probatur papam vel mentitum esse vel falsum dixisse; ipse enim dixit, plenius novimus intencionem ipsius sancti. Preterea, ut ad unum sit dicere de testamento suo quod non novimus, non respondemus, sed regulam quam observare promisimus parati sumus defendere. Accedit ad hoc, quod nec fratres nec dominus papa fecerunt contra intencionem beati francisci, quam in condendo regulam habuit, sed contra intencionem petende declaracionis. Nec in hoc pape potuit in aliquo prejudicari in facienda declaracione, maxime cum apud eum resideat plena potestas et auctoritas tocius ecclesie gubernande. Quo etiam in sua declaracione dicente et probante, ut patet inspicienti, hoc non potest nec debet in aliquo fratribus prejudicari.’