Bessīs prīmus Rōmānōrum intulit bellum atque eōs ingentī
proeliō in Haemō monte superāvit. Oppidum Uscudamam,
quod Bessī habitābant, eōdem diē quō aggressus est vīcit,
Cabylēn cēpit, ūsque ad Dānuvium penetrāvit. Inde multās
suprā Pontum positās cīvitātēs aggressus est. Illīc Apolloniam
ēvertit, Callatim, Parthenopolim, Tomos, Histrum, 5
Burziaonem cēpit bellōque cōnfectō Rōmam rediit. Ambō
triumphāvērunt, tamen Lūcullus, quī contrā Mithradātēn
pūgnāverat, māiōre glōriā, cum tantōrum rēgnōrum[119] victor
redisset.