11. Confectō bellō Macedonicō, manente Mithradāticō, 10

quod recedente Lūcullō rēx conlēctīs auxiliīs reparāverat,

bellum Crēticum ortum est. Ad id missus Q. Caecilius Metellus

ingentibus proeliīs intrā triennium omnem prōvinciam

cēpit, appellātusque est Crēticus atque ex īnsulā triumphāvit.

Quō tempore Libya quoque Rōmānō imperiō per 15

testāmentum Appiōnis, quī rēx ēius fuerat, accessit, in quā

inclutae urbēs erant Berenīcē, Ptolemāïs, Cȳrēnē.

Cn. Pompey takes command, 66 B.C.

12. Dum haec geruntur, pīrātae omnia maria īnfestābant