quī post eum imperāvit. Mīles eī tumulum vīcēsimō 20

mīliāriō ā Circēsiō, quod castrum nunc Rōmānōrum est

Euphrātae inminēns, aedificāvit, exsequiās Rōmam revexit,

ipsum Dīvum appellāvit.

Philip Emperor, 244-249 A.D.

3. Philippī duo, fīlius ac pater, Gordiānō occīsō imperium

invāsērunt atque exercitū incolumī reductō ad Ītaliam ex

Syriā profectī sunt. Hīs imperantibus mīllēsimus annus

Rōmae urbis ingentī lūdōrum apparātū spectāculōrumque

celebrātus est. Ambō deinde ab exercitū interfectī sunt, 5