senior Philippus Vērōnae, Rōmae iūnior. Annīs quīnque

imperāvērunt; inter Dīvōs tamen relātī sunt.

Metius Decius Emperor, 249-251 A.D.

4. Post hōs Decius ē Pannoniā īnferiōre Budaliae nātus

imperium sūmpsit. Bellum cīvīle, quod in Galliā motum

fuerat, oppressit. Fīlium suum Caesarem fēcit. Rōmae 10

lavācrum aedificāvit. Cum imperāssent bienniō ipse et

fīlius, uterque in Barbaricō interfectī sunt. Senior meruit

inter Dīvōs referrī.

Gallus Hostilianus and Volusianus Emperors, 251-253 A.D.