5. Mox imperātōrēs creātī sunt Gallus Hostīliānus et Gallī

fīlius Volusiānus. Sub hīs Aemiliānus in Moesiā rēs novās 15

mōlītus est; ad quem opprimendum cum ambō profectī

essent, Interamnae interfectī sunt nōn complētō bienniō.

Nihil omnīnō clārum gessērunt. Sōlā pestilentiā[178] et morbīs

atque aegritūdinibus nōtus eōrum prīncipātus fuit.

Aemilianus Emperor, 253 A.D.

6. Aemiliānus obscūrissimē nātus obscūrius imperāvit ac 20

tertiō mēnse exstinctus est.

Valerianus Emperor, 253-260 A.D.