7. Hinc Licinius Valeriānus in Raetiā et Nōricō agēns ab
exercitū imperātōr et mox Augustus est factus. Galliēnus
quoque Rōmae ā senātū Caesar est appellātus. Hōrum imperium
Rōmānō nōminī perniciōsum et paene exitiābile fuit
vel īnfēlīcitāte prīncipum vel ignāviā. Germānī Ravennam
ūsque vēnērunt. Valeriānus in Mesopotamiā bellum gerēns
ā Sapōre, Persārum rēge, superātus est, mox etiam captus 5
apud Parthōs ignōbilī servitūte cōnsenuit.
Gallienus Emperor, 260-268 A.D.
8. Galliēnus cum adulēscēns factus esset Augustus, imperium