16. Tacitus post hunc suscēpit imperium, vir ēgregiē morātus 15
et reī pūblicae gerendae idōneus. Nihil tamen clārum
potuit ostendere intrā sextum mēnsem imperiī morte praeventus.
Flōriānus, quī Tacitō successerat, duōbus mēnsibus
et diēbus XX in imperiō fuit neque quicquam dīgnum memoriā
ēgit. 20
Probus Emperor, 276-282 A.D.
17. Post hunc Probus, vir inlūstris glōriā mīlitārī, ad
administrātiōnem reī pūblicae accessit. Galliās ā barbarīs
occupātās ingentī proeliōrum fēlīcitāte restituit. Quōsdam