imperium ūsūrpāre cōnātōs, scīlicet Sāturnīnum in Oriente,

Proculum et Bonōsum Agrippīnae, certāminibus oppressit. 25

Vineās Gallōs et Pannoniōs habēre permīsit, opere mīlitārī

Almam montem apud Sirmium et Aureum apud Moesiam

superiōrem vīneīs cōnseruit et prōvinciālibus colendōs dedit.

Hīc cum bella innumera gessisset, pāce pārātā dīxit brevī

mīlitēs necessāriōs nōn futūrōs. Vir ācer, strēnuus, iūstus

et quī Aurēliānum aequāret glōriā mīlitārī, morum autem

cīvīlitāte superāret. Interfectus tamen est Sirmī tumultū

mīlitārī in turrī ferrātā. 5