adorārīque sē iusserit,[188] cum ante eum cūnctī salūtārentur.
Ōrnamenta gemmārum vestibus calciāmentīsque
indidit. Nam prius imperiī īnsīgnē in chlamyde purpureā
tantum erat, reliqua commūnia. 5
27. Herculius autem prōpalam ferus et incīvīlis ingeniī,
asperitātem suam etiam vultūs horrōre sīgnificāns. Hīc
natūrae suae indulgēns Dioclētiānō in omnibus est sevēriōribus
cōnsiliīs obsecutus. Cum tamen ingravēscente aevō
parum sē idōneum Dioclētiānus moderandō imperiō esse 10
sentīret, auctor Herculiō fuit ut in vītam prīvātam concēderent