et statiōnem tuendae reī pūblicae viridiōribus

iūniōribusque mandārent. Cuī aegrē conlēga obtemperāvit.

Tamen uterque ūnō diē prīvātō habitū imperiī īnsīgnē

mūtāvit, Nicomediae Dioclētiānus, Herculius Mediōlānī, 15

post triumphum inclutum, quem Rōmae ex numerōsīs

gentibus ēgerant, pompā ferculōrum inlūstrī, quā Narseī

coniugēs sorōrēsque et līberī antē currum ductī sunt. Concessērunt

tamen Salōnās ūnus, alter in Lūcāniam.

28. Dioclētiānus prīvātus in vīllā, quae haud procul ā 20

Salōnīs est, praeclārō ōtiō cōnsenuit, inūsitātā virtūte ūsus,