dīmicātiōne cōnsūmptae sunt, ad quaelibet bella externa
idōneae, quae multum triumphōrum possent[196] sēcūritātisque
cōnferre. Orientī mox ā Cōnstantiō Caesar est datus patruī
fīlius Gallus, Māgnentiusque dīversīs proeliīs victus vim
vītae suae apud Lugdūnum attulit imperiī annō tertiō, 15
mēnse septimō, frāter quoque ēius Decentius Senonibus,
quem ad tuendās Galliās Caesarem mīserat.
13. Per haec tempora etiam ā Cōnstantiō multīs incīvīlibus
gestīs Gallus Caesar occīsus est, vir natūrā ferus et ad
tyrannidem prōnior, sī suō iūre imperāre licuisset.[197] 20