Silvānus quoque in Galliā rēs novās mōlītus ante diem trīcēsimum
exstīnctus est, sōlusque imperiō Rōmānō eō tempore
Cōnstantius prīnceps et Augustus fuit.
14. Mox Iūliānum Caesarem ad Galliās mīsit, patruēlem
suum, Gallī frātrem, trāditā eī in mātrimōnium sorōre, 25
cum multa oppida barbarī expūgnāssent, alia obsidērent,
ubique foeda vāstitās esset Rōmānumque imperium nōn
dubiā iam calamitāte nūtāret. Ā quō modicīs cōpiīs apud
Argentorātum, Galliae urbem, ingentēs Alamannōrum cōpiae
exstīnctae sunt, rēx nōbilissimus captus, Galliae restitūtae.