īnfīnītōrum populōrum Paulus hōc prōnūntiāvit et 20

lēgātiōnēs multārum gentium, quae ad eum vēnerant, māgnificentissimē

convīviō pāvit, dīcēns ēiusdem hominis[87] esse

dēbēre et bellō vincere et convīviī apparātū ēlegantem esse.

Revolt in Epirus.

8. Mox septuāgintā cīvitātēs Ēpīrī, quae rebellārant, cēpit,

praedam mīlitibus distribuit. Rōmam ingentī pompā rediit 25

in nāvī Perseī, quae inūsitātae māgnitūdinis[88] fuisse trāditur,

adeō ut sedecim ordinēs dīcātur habuisse rēmōrum. Triumphāvit

autem māgnificentissimē in currū aureō cum duōbus