fīliīs utrōque latere astantibus. Ductī sunt ante currum

duo rēgis fīliī et ipse Perseus, XLV annōs nātus. Post eum 5

etiam Anicius dē Īllyriīs triumphāvit. Gentius cum frātre

et fīliīs ante currum ductus est. Ad hōc spectāculum rēgēs

multārum gentium Rōmam vēnērunt, inter aliōs etiam

Attalus atque Eumenēs, Asiae rēgēs, et Prūsiās Bīthȳniae.

Māgnō honōre exceptī sunt et permittente senātū dōna 10

quae attulerant in Capitōliō posuērunt. Prūsiās etiam

fīlium suum Nīcomēdēn senātuī commendāvit.

9. Īnsequentī annō L. Memmius in Lūsitāniā bene pūgnāvit.