Porro P. 𐆐, P ⍪, P Z, P 8, characteres compositi sunt, qui omnino secundum tabulam superiorem, libræ sextantem singuli significant. Pari quoque ratione, P. 𐆖. 𐆐, P. 𐆖. ⍪, P. 𐆖. Z, P. 𐆖. 8, denarii sextantem, vel unciæ quadrigesimam secundam partem designat.
Notæ Celsi lectoribus negotii nonnihil facessere solent. Cum ipso igitur, id anticipandum nobis erit; ut ponderum divisio quam decimo septimo libri quinti capite descripsit, hic quasi prærogetur.
| Libra | } | valet | { | Uncias duodecim. |
| Uncia | } | { | Denarios septem. | |
| Denarius | } | { | Sextantes sex. | |
| Sextans | } | { | Obolum unum. | |
| Obolus | } | { | Scrupulum dimidium. |
Denarius autem (Greaves, Diss. on the Denarius) grana 62 (English Troy weight) habebat; unde unciæ essent 434, sextanti ejus 10⅓ grana; fere scrupulum dimidium, ut Celsus, loco citato, docet.
His præposites scire licet,
ά. Notam P., per se libram significare.
β´. Notam 𐆐, sextatem indifferenter significare, sed non drachmæ magis quam libræ, vel cujuslibet denominationis præcedentis, sextantem. Sic Notam P. 𐆐, uncias duas æquare.
γ´. Notam 𐆐 𐆐, duos sextantes indicare.
δ´. Notam 𐆑, sextantis dimidium representare.
έ. Notam 𐆖, Denarium indicare 𐆐 ⅐ unciæ. Quam vero notam, propter similitudinem, librarii sæpe cum X, decem indicante confundunt. Nam 𐆖, perinde ac X decem olim significabat.