Videmus ergo Notam P, libram esse; cum aliis autem notis pondo significat, quasi pondere (Anglice by weight) adeo ut ista textus P. 𐆖 𐆐, Denarii sextantem pondere, vel grana 10⅓ indicet. Pari ratione P. 𐆖, denarius pondere, vel absolute denarius, qui grana 62, est.

Porro P. 𐆐, P Z, P 8, P⍪, libræ sextantem pondere: P. 𐆖. 𐆐, P. 𐆖 Z, P. 𐆖 8, P. 𐆖 ⍪, denarii sextantem, vel unciæ quadragesimam secundam partem, designant.

Constat 1. Denarium Romanum grana Trojana Britannica 62⁴⁄₇ pependisse.

2. Pedem Romanum pollicum Britannicorum 11·604 valuisse.

Ab his sequitur, pedem Romanum, ad pendulum latitudinis Londinii per spatium inane, ad 62 Farenheiti thermometri calefactum, oscillans, rationem habere quam 11·604 ad 39·1393. Porro congium Romanum ad congium (gallon) Britannicum Imperialem, ut 189·64 ad 274, esse.

Tabula Ponderum et Mensurarum Pliniana.
=1obolus=10chalci.
1denarius argenteus=1drachma Attica=6oboli=60chalci.
1cyathus=10drachmæ=60oboli=600chalci.
1acetabulum=15drachmæ=90oboli=900chalci.
1hemina=60drachmæ=360oboli=3600chalci.
1mna=100drachmæ=600oboli=6000chalci.
Tabula Ponderum Celsiana.
1sextans=1obolus.
1scrupulus=2+ sextantes=2+ oboli.
1denarius=3scrupuli=6sextantes=6oboli.
1uncia=7denarii=21scrupuli=42sextantes=42oboli.