COPIA MAGNE TABULE IBIDEM PENDENTIS PER DICTAM TUMBAM DICTI ROGERI NUPER EPISCOPI LONDON’.
Etates mundi.
In principio creavit Deus celum et terram et omnia que in eis sunt. Sexto autem die a creacione mundi factus fuit prothoplasmus Adam. 1.Prima etas mundi ab Adam usque ad Noe secundum Ebreos continet Mille sexcentos quinquaginta sex annos. secundum Septuaginta interpretes duo Milia ducentos xlta iiijor annos. Secundum vero Jeronimum non plene duo Milia. Secundum Metodum duo Milia. cuius diuersitatis causa est quia isti non computant secundum morem sacre scripture minucias temporum vel annorum que super sunt Millenis atque Centenis annis. A principio mundi vsque ad diluuium Noe duo Milia ducentos quinquaginta sex annos. 2.Secunda etas a Noe vsque ad Abraham continet secundum septuaginta Interpretes Mille septuaginta duos annos. Secundum Ebreos Mille Ducentos viginti duos annos. 3.Tercia etas ab Abraham vsque ad David continet secundum Ebreos octo centenos xlta duos annos. Secundum autem septuaginta Interpretes multo minus quoniam deficiunt in duobus annis. 4.Quarta etas a David usque ad transmigracionem Babilonis continet secundum Ebreos quatuor Centenos septuaginta tres annos. Secundum septuaginta interpretes parum minus quia deficiunt in vno anno. 5.Quinta etas a transmigracione Babilonis vsque ad Christum continet quinque Centenos octoginta quinque annos. Secundum alios quinque Centenos nonaginta nouem annos. 6.Sexta etas a Christo vsque ad finem mundi. Anni ab Origine mundi vsque ad incarnacionem domini nostri Jesu Christi quinque Milia nonaginta novem. Anni ab incarnacione eiusdem vsque ad passionem suam triginta tres imperfecti. Anni a creacione mundi vsque ad destruccionem Troie iiij ml xxx anni. A destruccione Troie vsque ad construccionem noue Troie que nunc Londonia vocatur lxiiijor anni. A construccione noue Troie ad construccionem Romane vrbis ccclxxxx anni. Ab vrbe condita vsque adventum Christi dccxv anni. Ab origine mundi iiij ml lxxxxiiij post destruccionem Troie videlicet anno Ml Cmo quinto ante incarnacionem Christi. Brutus quidam nobilis de genere Troiano ortus cum magna multitudine Troianorum per responsum dee Diane in insulam a Gigantibus olim Albion vocatam et inhabitatam intravit et Gigantes omnes destruxit. inter quos erat quidam fortissimus nomine Gogmagog et terram illam nomine suo Britanniam vocauit. Deinde a Saxonibus sive ab Anglis eam conquerentibus vocata est Anglia. Et idem Brutus primus Rex Britonum construxit primam Britannie vrbem que nunc Londonia vocatur in memoriam Troie prius destructe vocans eam trinouantum id est Troiam nouam que per tempus longum Trinouans vocabatur. Regnante tunc Ely sacerdote in Judea et archa testamenti a Philisteis capta fuit. Post mortem Bruti regnarunt in Britannia lviij Reges. Deinde regnavit rex Lud qui muros vrbis Trinouantum fortiter edificauit que per ipsum Caerlud vocabatur. Anglice Loudesdon’ et innumeris turribus circumcinxit quam pre omnibus Ciuitatibus regni amauit. Et ideo precepit vt domos et edificia edificarent que aliarum vrbium edificiis prepollerent. eo defuncto corpus eius in predicta vrbe iuxta Januam quam ipsemet construxit et a nomine suo Ludesgate vocata fuit nobilissime reconditum est. Demum Anglici vocauerunt eam Londene. Postmodum Normanni vocauerunt eam Loundres que Latine dicitur Londonia. Post mortem Lud regnauit Cassibellanus frater eius videlicet anno. lviijo. ante incarnacionem Christi. tempore cuius venit Julius Cesar in Britanniam cum multitudine copiosa et bis deuictus et fugatus et expulsus. Tercio per auxilium Androgei ducis Kanc’. reuocatus in Britanniam eam Romane potestati tributariam fecit.
Versus.
|
Te quicunque reges. bene si vis noscere Reges Anglos vel leges. hec iterando leges. Reges maiores referam seu nobiliores Quando regnarunt et vbi gens hos timularunt. Mille quater deca. bis fit Adam Bruto prior annis. |
Brutus etatis sue anno xvo. egressus ab Italia ad Insulam Leogeciam nauigio perueniens. Dianam inibi consuluit dicens.
Verba Bruti: Versus.
|
Diua potens nemorum terror siluestribus apris Cui licet amfractus ire per ethereos Infernasque domos terrestria iura reuolue Et dic quas terras nos habitare velis Dic etiam sedem. qua te venerabor in euum Qua tibi virgineis. templa dicabo choris. |
Responsio Diane.