Reverendo in Christo patri et domino D. Germano Gannaio, Cathurcensium episcopo designato, Godofredus Torinus Bituricus salutem dicit humilimam.

Pium papam, antistes excellentissime, au thorem et dignitate et singularitate sine dubio venerandum, in Asiæ et Europæ descriptione, iam tersiorem et emendatiorem quam antea legebatur in luce exire curavimus. Quem autem ei recenter ex chalcotypea officina sese expedienti, virum delectum, literarum amantissimum, et singulari virtute plenissimum, statim devotissime salutatum iret, potiorem sane te, dignioremve, cognoscere potui nullum. Summum ipsum pontificem te maxime venerabilem antistitem invisere rem esse putavi non iniucundam. Ipsum, inquam, geographiæ et lectu dignissimæ (uti videre poteris) historiæ non pœnitendum authorem, te, bonarum omnium literarum amatorem et cultorem, accedere et amplecti, factum opido quam decentissime existimavi, gemmam auro, encaustum, id est opus igni pictum, argento, et palmam vincenti conferre, procul dubio nihil aliud est quam bona bonis, splendida splendidis et merita meritis addere. Tibi profecto et cum his alia ratione pulcherrimum hoc opus meritissime dedicari debet, siquidem per capita distinctum, et in commodiorem ordinem, te promotore et iubente, redactum est. Quo facilius (ut voluisti) et melius, tibi in primis, consequenter aliis omnibus studiosis et legentibus, regiones terræ, quæ numero sunt multæ, et in eis res scitu periucundæ capiantur et memoriæ commendentur, capitatim nominibus fluviorum, opidorum, locorum, ducum et aliarum rerum insignium in margine coannotatis, quæ etiam omnia in indice numeratim inveniuntur, divisimus, ipsam hanc nostram lucubratiunculam tibi antistiti, reverentia percelebri, sincæro dedicamus animo. Impar sine controversia est, quam tuæ reverendæ paternitati deberem offerre, tu tamen, cuius benignitatem et integritatem omnes prædicant (et me minime latet) excellentissimam, ea fronte qua huiusmodi alias solitus es ipsam purissimas in manus tuas, si placet, accipies. Vale.

Parrhisiis, apud collegium Plesseiacum, 6 nonas octobris anno Domini 1509.

K

Godofredus Torinus Bituricus ad lectorem.

Quod eruęre, contendęre, misęre et huiusmodi multa, per tale e in penultima scripta leges, factum est ut ipsa indicativi præterita, quæ regulariter penultimam habent longam, a presenti et præterito imperfecto modi infinitivi, quæ in tertia coniugatione semper corripiunt penultimam, suam quantitatem, et quam inter legendum proferre debes, tibi ostendant. Illam Psalterii Quincuplicis nuper in lucem dati perelegantem et absolutam scripturam libenter sum imitatus et insecutus. Invenies etiam ipsum e in aliquibus dictionibus, similiter in genitivis et dativis singularibus, nominativis et vocativis pluralibus primæ declinationis nonnunquam, more quorumdam, pro ædiphtongo poni, sed rarius. Insuper hæc consulto scripsi mistum per s, et non per x, nam misceo facit miscui in præterito, unde et mistum analogice, intellego, toties, quoties, litus, opidum, litera, tralatum, aliquando, et id genus alia, secundum ορθογραϕιαμ, id est rectam scripturam, observanda. TVRCAM etiam in prima declinatione, quod multi in secunda proferunt, scripsi. Michael Tarchaniota Marulus Constantinopolitanus ad Carolum regem Franciæ plausibiliter author est mihi. Eius sunt hæc verba:—

Invicte magni rex Caroli genus,

Quem tot virorum, tot superum piæ

Sortes iacentis vindicemque

Iusticiæ fideique poscunt;