Quem mesta tellus Ausonis hinc vocat,
Illinc solutis Grecia crinibus,
Et quicquid immanis profanat
TVRCA Asiæ, Syriæque pinguis, et cætera.
Quod etiam plureis parteis, omneis monteis, accusativos in eis protuli, grammatice quidem et latine, authore Prisciano, lib. 7, cap. de accusativis pluribus tertiæ declinationis, facere visus sum. Ea est pulchra ad accusativum a nominativo discriminandum diferentiam, et qua mille sunt usi authores, de quibus multis Salustium, Vergilium et Plautum hic testes habere sat erit. Salustius, quiquidem primo etiam verbo est usus, sic ait in Catilinario bello: 'Omneis homines qui sese, etc.' Vergilius in primo Eneidos: 'Hic fessas non vincula naveis Ulla tenent....' Plaut. in Aulularia: 'Quid est? quid ridetis novi omneis, scio fures hic esse complureis.' Hoc lubens annotare volui, ut (bone lector) non tantum dicendi puritatem intellegas, sed et tanquam digitos inter et legendum et dicendum pura verba festiviter in promptu habeas et dicas. Vale.
CIVIS.
Herverus de Berna Amandinus Iuventuti Bituricæ S. D.
Divitem, didascalum nostrum, sapientia clarum et musarum alumnum, de vobis bene meritum, non ignoratis; docuit enim vos Musas, Heliconem, Phœbi nemus, Mercuriumque; et enim innumeri (tanquam ex e quo Troiano) ex officina eius prodiere litterati. Curæ sunt ei gloriosissim Musarum labores, cuius nomen in honoribus et laurea immortale servandum censeo maxime. Ipse non solum quod dicitur ad Aristophanis, sed etiam ad Cleantis, lucernam lucubrasse fertur. Elegantia carminis laudatum haud dubitatis, ex quo fit ut poema religiosum quod conscripsit de Passione Dominica extet, tantoque splendore refulgeat, tanta suavitate redoleat, tamque florido ornatu spectabile sit, ut cœlestis ingenii artificio potius quam humani fabrefactum credatur. Nec dubito quin ex eo contingat quod plurimum litteratis viris contingere consuevit: ut ait Claudianus, minuet praesentia[554] famam. Non tamen sine Theseo, hoc est Torino Biturico, commilitone nostro, antiquis moribus, et, ut Plautus ait, Massiliensibus[555], et cum virtute doctissimo, voluimus ut Dives in publicum volaret: speroque iterum secundis (ut aiunt) avibus. Valete fœlicissime. Ex ædibus nostris Amandinis, calendis martii.