T

Torinus lectori salutem.

Quo melius hoc Itinerario, iucunde lector, possis uti, admonendus es quæcumque virgula miniacea notata deprehendes ea plura fuisse apud vetus exemplar quam in altero recenti; quæ autem in ipso recenti diversa legebantur minutula litera et ipsa quidem rubra suis locis sunt super impressa. Quandocumque hujus modi signum ʌ interlegendum occurret, dictio vel numerus eodem signo supra vel juxta notatus esse debet. Ilud etiam in textu multis in locis hoc modo scriptum mpm. significat milia plus minus. Scriptum est autem sic ne tam frequens et longula repetitio lectorem tedio afficeret. In indice nonnumquam b. literam solam, post vel inter chartarum numeros, invenies: ea significat dictionem ipsam bis ad minimum eadem in charta posse inveniri. Vide ergo, et gratus attende, quod si quos hanc nostram diligentiam non amare videas, Persianum illis hoc apud te dicas: 'Virtutem ut videant, intabescantque relicta.' Hoc ideo scribo quoniam inter imprimendum quidam nichil tale intelligentes de more damnabant.

Vale et vive diu fœlix.

CIVIS.

U

Gerardi Versellani Burgundi carmen hendecasyllabon in malos impressores.

Ergo hinc ergo procul manus profanæ

Vulgi chalcographon inauspicati,

Impuræque operæ procul facessant,