(1), Quid sit impotentia sub lege in muliere?
(2), Estne mulier carens ovariis, utero vel tubis Fallopianis impotens?
(3), Quid sit impotentia sub hac lege in viro?
(4), Estne vir aspermatosus impotens, et quid de viris semen sterile habentibus?
I. Impotentia Mulieris. Mulieres steriles frequentius quam viris, viri autem impotentes frequentius quam mulieres sunt. Impotentia absoluta et perpetua raro in mulieribus, in viris crebro invenitur.
In fundo pelvis femineae septum est a latere in latus, rectum inter et vesicam urinariam, et in medio hujus partitionis uterus, qui piroformis est, quasi ad perpendiculum jacet et cervix sua in vaginam intrat.
A cornibus uteri, i.e., ab angulis superioribus, tubi Fallopiani procedunt ad libellam, et apud terminos tuborum ovarium est in utroque latere. Tubi aperti sunt prope ovaria, et non substantiae ovariorum continui. Si unum ovarium et tubus oppositi lateris demantur, vel si tubus iste occludatur, ovum ex ovario manente migrare per partem exteriorem uteri et foecundari potest.
Genitalia externa mulieris e labiis majoribus praecipue constant; intra et inter haec labia minora seu nymphae sunt. Intra labia minora ad summum versus clitoris est; infra hanc est meatus urinarius; infra meatum, orificium vaginae. Per imam partem orificii in virginibus extenditur pellicula tenuis quae hymen vocatur. Haec communiter in coitu primo rumpitur.
Tempore mensium praesertim ova egrediuntur ex ovariis in tubos Fallopianos et inde in uterum. Si ova non foecundentur per vaginam amittuntur. Foecundatio in tube Fallopiano fit.