Joseph Antonelli tamen (De Conceptu Impotentiae et Sterilitatis relate ad Matrimonium, Romae, 1900) tenet carentiam ovariorum esse impotentiam sub lege; et Casacca (Amer. Eccl. Rev., vol. xxvii, n. 6, et alibi) eamdem opinionem sequitur. E contra, Marc (Inst. Mor. Alphon.) docet carentiam ovariorum uterique non esse impotentiam.

Joseph Hild (Amer. Ecc. Rev. vol. xxviii., n. 6) optime vindicat opinionem, nempe, carentiam ovariorum non esse impotentiam, et in corpore tractatus citat definitiones impotentiae a moralistis egregiis prolatas.

Schmalzgrueber (Theol. Mor., lib. iv., tit 15, n. 31) dicit: "Sola impotentia ad copulam dirimit matrimonium, non vero impotentia ad generationem."

Coninck (De Sacr., vol. ii., d. 31, dub. 7, n. 86) ita habet: "Steriles … si aliter potentes sint ad usum matrimonii, valide contrahunt; quia nec generatio nec potestas generandi est de essentia matrimonii."

Mastrius (Dis. de Matr., q. v., n. 114) ait: "Impotentia est inhabilitas perpetua ad consummandum matrimonium … non est ex eo praecise quod alteruter conjugum aut uterque sint steriles, quia impotentia ad generandum seu ad prolificandum, dummodo adsit potentia ad copulam carnalem et seminationem, non est impedimentum dirimens, ut omnes passim concedunt cum Scoto … et ubi est certa impossibilitas ad bonum prolis, tunc matrimonium est ibi in remedium, non in officium."

Vincentius de Justis (De Dispens. Matr. lib. ii, c. 17, nn. 1, 2, 3) scribit: "Impotentia ad matrimonium est duplex. Prima, quae sterilitas dicitur, efficit ut proles generari non possit, ex se tamen matrimonium nec impedit nec dirimit, ut docent Sanchez, Guttier, Coninck. … Ratio est, quia nec generatio, nec generandi potestas sunt de essentia matrimonii."

S. Thomas (Supplem, q. 58, a. 1) in articulo de Impotentia, quam Frigiditatem et Impotentiam Coeundi nuncupat, nihil de sterilitate scribit, nec de impotentia generandi tanquam quid impotentiae coeundi oppositum.

[{331}]

In omnibus hisce definitionibus verba de se, ex se, per se, et alia similia, adhibentur de copula carnali qua copula. Amort (De Matr, q. 101) de his verbis loquens ait: "Impotentia est inhabilitas corporalis ad copulam carnalem de se ad generationem prolis idoneam.—Dicitur: de se; potest enim contingere per accidens, v. g., ob debilitatem spirituum seminalium in viro aut femina, vel ob indispositionem matricis in muliere, quod copula carnalis, etiam perfecta, hoc est, per effusionem seminis in vagina mulieris completa, non sit idonea ad generationem prolis." Loquuntur moralistae, ut dixi, de copula carnali quatenus copula est sine respectu ad possibilitatem generandi.

Hisce omnibus positis, rogamus: