Significatio vocis Impotentiae sub lege canonica deducitur, (1), ex dijudicationibus Pontificum Romanorum, aut (2), ex judiciis Congregationis Sancti Officii, tribunalis ad sententias hujus generis pronuntiandas instituti, aut, (3), ex legis interpretatione a moralistis scientia praeditis.
Sixtus V, Pontifex Romanus, (Const. Cum frequenter, anno 1587) decrevit eunuchos impotentes esse sensu legis canonicae de Impotentia, nullum autem judicium papale totam questionem conficit. Congregatio etiam Sancti Officii in perpaucis casibus particularibus dijudicavit sed legem nullomodo distincte definiebat. Norma igitur a nobis sequenda ex interpretatione moralistarum est depromenda.
Lex non est decretum mere disciplinare: e natura ipsa contractus matrimonialis desumitur. Ballerini (Theol. Mor., vol. 6, p. 658) scribit matrimonium consistere "in mutua traditione potestatis ad copulam conjugalem." S. Thomas (Supplem. Sum, Theol., q. 58, a. 3) ait: "In matrimonio est contractus quidam, quo unus alteri obligatur ad debitum carnale solvendum: unde sicut in aliis contractibus non est conveniens obligatio si aliquis se obliget ad hoc quod non potest dare vel facere, ita non est conveniens matrimonii contractus, si fiat ab aliquo qui debitum carnale solvere non possit; et hoc impedimentum vocatur impotentia coeundi."
Antequam explicationem a moralistis pleniorem vocum "Impotentia coeundi" dabamus, attendendum accurate est ad definitionem matrimonii finum a S. Alphonso Liguorio (Theol. Mor., lib. vi., n. 882) datam. "Fines," inquit, "intrinseci essentiales [sc. matrimonii] sunt duo: traditio mutua cum obligatione reddendi debitum, et vinculum indissolubile. Fines intrinseci accidentales pariter sunt duo: procreatio prolis et remedium concupiscentiae. Fines autem accidentales extrinseci plurimi esse possunt, ut pax concilianda, voluptas captanda, etc. His positis, certum est quod si quis excluderet duos fines intrinsecos accidentales, non solum valide, sed etiam licite posset quandoque contrahere; prout si esset senex et nuberet sine spe procreandi prolem, nec intenderet remedium concupiscentiae; sufficit enim ut salventur fines substantiales, ut supra."
Haec sententia S. Alphonsi magni momenti est, et in ea solutio multarum difficultatum inveniri potest. Dicit hic (1) fines intrinsecos essentiales matrimonii esse traditionem mutuam cum obligatione reddendi debitum, et vinculum indissolubile, atque illis demptis nullum matrimonium; (2) procreationem autem prolis et remedium concupiscentiae abesse posse, et tamen matrimonium esse validum si duo fines essentiales adsint.
Sanctus hoc loco infert, ut patet e contextu alibi (e. g., lib. vi., n. 1095, res. 2), traditionem mutuam potestatis ad copulam carnalem necessario potentiam coeundi supponere, potentiam autem generandi non esse necessariam nec remedium concupiscentiae. In libro vi., n. 1096, ait: "Impotentia est illa propter quam conjuges non possunt copulam habere per se aptam ad generationem; unde sicut validum est matrimonium [{329}] inter eos qui possunt copulari, esto per accidens nequeunt generare, puta quia steriles aut senes, vel quia femina semen non retinet, ita nullum est matrimonium inter eos qui nequeunt consummare eo actu, quo ex se esset possibilis generatio."
Distinctio haec inter potentiam coeundi et potentiam generandi a moralistis omnibus datur; illa autem data, plurimi distinctionem obliviscuntur et sterilitatem simplicem cum impotentia confundunt.
A. Konings, C.SS.R., (Theol. Mor., ed. 7, vol. 2, p. 276) haec habet: Impotentia est "incapacitas ad copulam carnalem, per se aptam ad generationem." In n. 1619, § 5, ait: "Non est confundenda impotentia coeundi cum impotentia generandi. Hinc steriles et senes qui matrimonium consummare valent, valide contrahunt, item mulieres quae possunt semen excipere, etsi illud non retineant." Hanc doctrinam S. Alphonso refert (Theol. Mor., lib. 4, n. 1095, ed. Mech. 1845), et paragraphum hoc modo complet: "Non tamen carentes utero vel vagina." Hoc est, tenet mulierem utero et vagina carentem impotentem esse. Unusquisque carentiam vaginae impotentiam esse admittit; mulier autem sine utero semen excipiendi capax est, concupiscentiam quoque maris satiare potest. Sterilis tantum est. Potentiam etiam habet coeundi, semen excipere potest et retinere, concupiscentiam quoque satiare potest, etiamsi uterus, ovaria et tubi Fallopiani absint. Praeterea, illi duo fines intrinseci essentiales matrimonii existunt.
Augustinus Lehmkuhl, S.J., (Theol. Mor.), alius illustris discipulus S. Alphonsi est Impotentiam definit: "Defectus propter quern conjuges non possunt copulam habere per se aptam ad generationem." Alibi (American Ecclesiastical Review, vol. 28, n. 3), de impotentia excisioneque ovariorum scribens, ait: "Puto, questionem propositam, utrum excisio ovariorum vel uteri constituat impedimentum dirimens necne, theoretice nondum esse plane solutam." Existimat autem questionem practice solutam esse judiciis Congregationis S. Officii, d. 3 Februarii, 1887, et d. 30 Julii, 1890, editis, matrimonium mulieris ovariis carentis et mulieris utero et ovariis carentis, permittentibus. Etiamsi haec judicia non edarentur tanquam leges formaliter generales, Lehmkuhl opinatur in [{330}] casibus ejusdem generis aptari posse. Re quidem vera illa doctrina sequi potest practice et theoretice; nulla enim est quaestio seria de impotentia in muliere carente ovariis.