(10), propter Masochismum;

(11), propter Sodomiam gradus secundi seu defeminationem; Sodomiam gradus tertii; Sodomiam cum horrore; Urningismum; Androgyniam.

1. Aliquando vice hymenis normalis invenitur membrana densa seu cartilaginosa, aut membrana continua, aut cribro similis, aut tanquam septum, aut annularis, quae impediat intromissionem. Operatione simplici chirurgica conditio removetur.

2. Raro septum adest quod vaginam in duas partes dividit et impotentiae causa est. Chirurgus septum removere potest.

3. Vaginismus contractio spasmodica musculorum ad orificium vaginae est, et haec vaginam claudit. Frequenter inter neuroses ideopathicas includitur, scrutinium autem diligens locum inflammationis detegit qui origo est spasmi reflexi. Insolenter conditio ex hyperaesthesia murorum vaginalium inducitur.

Medicatio vaginismi examen expertum supponit et quandoque scrutinium endoscopicum vesicae urinariae. Fissurae in ano, endometritis chronica, urethritis granosa circa cervicem vesicae urinariae, causae principales sunt vaginismi, et istae [{333}] causae sanabiles sunt. Inflammatio acuta vulvae, vaginae, uteri, tuborum aut ovariorum, carunculae urethrales, urethritis, fissurae cervicis vesicae urinariae, haemorrhoides, fissurae recti, coccygodinia, ulcera uteri et amotio uteri vel ovariorum e loco debito, possunt tantum dolorem in coitu infligere ut mulier practice impotens fiat. Morbi autem isti fere omnes medicabiles sunt, sed tamen aliqui omnino pervicaces sunt. In vaginismo hysterico et in aliis casibus insanabilibus intromissio fieri potest ope chloroformi ad evitandum divortium.

4. Quando uterus prolabitur vel cervix producitur ita ut copula impossibilis sit, chirurgus mederi potest.

5. Atresia vaginae est occlusio vaginae in longum perfecta vel imperfecta. Nullum orificium invenitur. Congenita esse potest, et tunc plerumque desunt omnia organa generativa. Atresia etiam consequitur vulnera et inflammationes morborum, ut diphtheritis et scarlatina.

Ubi atresia per totam vaginam extenditur nullum datur medicamentum, et impotentia absoluta et perpetua adest. Labia adhaerentia separari possunt.

6. Aliquando sed perraro vagina in rectum aperit. Possibilitas removendi impotentiam e loco orificii vaginae pendet.