7. Arctatio vaginae oritur ex causis atresiae, et remotio conditionis quum impotentia inducat impossibilis esse potest.
8. Tumores pudendi, vaginae et recti, hypertrophia labiorum et clitoridis, et elephantiasis labiorum copulam impedire possunt. Alii tumores et hypertrophiae removeri possunt, alii autem insanabiles sunt.
9. Dantur perversitates sexuales quae viros impotentes reddunt, et haec aliquando in mulieribus inveniuntur. Tales sunt Sadismus, Masochismus, et gradus Sodomiae praeter primum. Isti morbi animi causae sunt impotentiae in muliere propter aversionem ejus virorum etiamsi physice potens sit. Vix in matrimonium iniit talis mulier, et igitur perversitates istae parvi momenti relate ad mulieres, relate autem ad viros magni momenti sunt. De his quid infra dicendum erit.
10. Senectus nunquam reddit mulierem impotentem, virum autem reddit. Etiamsi nihil ad impotentiam pertineat, hic [{334}] juvat dicere in locis temperatis terrae parturitionem maxima ex parte desinere anno a natu quadragesimo-quinto. Cessare potest anno vicesimo-octavo, et perstare post annum quinquagesimum. J. Whitridge Williams (Obstetrics. Neo-Ebor. 1903), casum citat mulieris quae anno sexagesimo-tertio aetatis puerum vicesimum-secundum peperit et postea menses aderant. Parturitio aliquando decem vel duodecim annos post ultimos menses evenit.
Nunc, estne mulier ovariis carens impotens? Nullo modo: sterilis tantum est. Nam (1) Congregatio S. Officii in matrimonium duas mulieres ovariis orbatas inire permisit. (2) Talis mulier capax est copulae carnalis aeque ac mulier habens ovaria, et moralistae omnes concedunt nil amplius requirendum ut matrimonium validum fiat. (3) Si talis mulier impotens sit omnis mulier insanabiliter sterilis impotens esset, et discrimen a moralistis prolatum impotentiam inter et sterilitatem nugatorium esset et puerile. Mulier in qua tubi Fallopiani occludantur sterilis est perpetuo; idem dicendum de muliere habente uterum infantilem, vel ovaria rudimentaria, vel ovaria morbida, et ita porro. Nemo autem tales tanquam impotentes unquam tenet.
Aliquando mulier ovariis orbata sensationem sexualem possidet, vulgo autem non possidet. In utroque casu tamen remedium idem concupiscentiae mari perstat, et hoc sufficit pro viro ut matrimonium validum sit. Huc accedit, relate tum ad mulierem tum ad virum, quod duo fines intrinseci essentiales matrimonii, et fines sufficientes juxta S. Alphonsum, adsint, scilicet, traditio mutua cum obligatione et possibilitate reddendi debitum, et vinculum indissolubile.
Si in tali muliere existat sensatio sexualis, pro ea remedium concupiscentiae habetur, sin minus, dantur saltem duo fines essentiales intrinseci matrimonii. Re quidem vera mulier carens ovariis et eodem tempore expers sensationis sexualis differt a muliere quae parturit sed sine sensatione sexuali est; nihilominus semper manent illi ovariis carenti duo fines essentiales intrinseci matrimonii.
Vetula communiter nequit parire et expers sensationis sexualis est, sed licite matrimonium contrahit. Conditio vetulae est eadem ac conditio mulieris ovariis orbatae. Lehmkuhl [{335}] (Amer. Ecc. Rev. vol. 28, n. 3), in hanc assertionem urget excisionem ovariorum esse quid "positive actum contra primarium matrimonii finem," quum senectus conditio naturalis sit Chirurgus honestus aut inhonestus nunquam removet ovaria ut conceptio evitetur; operatio enim nimis periculosa est. Removentur ovaria primario ad morbum gravem medendum, et sterilitas consequens intenditur tantum per accidens. Remotio ovariorum igitur est quid per accidens actum contra "primarium finem matrimonii," (et iste non est finis essentialis intrinsecus) seu generationem prolis; et nihil refert etiamsi positive actum esset si non sit in fraudem legis. In casu mulieris habentis ovaria rudimentaria et nullam sensationem sexualem (casus enim quandoque contingit) quid sit "positive actum contra primarium finem matrimonii"? Estne una lex pro ista a natura castrata et alia pro muliere a chirurgo castrata et tertia pro vetula senectute castrata?
Inter ovaria et testiculos analogia est, etiamsi obstet D. Bossu, medicus Gallicus, a Professore Hild (Amer. Ecc. Rev. vol. 28, n. 1) et Eschbach citatus. Demptis ovariis sensatio sexualis destruitur haud secus ac quum testiculi removeantur, sed analogia incompleta est et claudit. Eunuchus insuper incapax est communiter intromissionis, et semper inseminationis. Moralistae vulgo docent inseminationem essentialem esse copulae carnali. Utcumque de inseminationis necessitate veritas sit (de qua infra) eunuchus nequit satisfacere primo matrimonii fini essentiali intrinseco, mulier expers ovariis satisdare potest.
Carentia aut occlusio tuborum Fallopianorum sterilitatem insanabilem efficit, sed usque adhuc nemo tenet illam carentiam vel occlusionem esse impotentiam. Conditio quoad potentiam generandi eadem est ac in carentia ovariorum, sensationem autem sexualem proprie carentia tuborum non efficit. Idem omnino dicendum est de carentia uteri. Si vagina remaneat capax talis mulier copulae carnalis est.