Laymann (De Imped. Matr., cap. 11) ait: "Impotentia perpetua ad copulam perfectam dirimit matrimonium subsequens." Et addit: "Dixi perfectam, id est, quae fit cum effusione veri seminis in vas muliebre." Mastrius (loco jam citato) tenet inseminationem esse necessariam.

Lehmkuhl (Theol. Mor.) in definitione impotentiae absolutae dicit talem esse impotentiam quae "aliquem ad quamlibet copulam consummatam inhabilem reddit." Hic utitur vocibtis, copula consummata, in qua Ballerini requirit inseminationem quasi perfectam (op, cit., vol. 6, p. 178), et Sanchez (De Matr., lib. 2, disp. 21, n. 5) inseminationem imperfectam. Petrus de Ledesma quoque (apud Eschbach. Disputationes Physico-Theologiae. Disp. 200) de senibus loquens ait: "Si enim senes ita senio confecti et exhausti, quod nullo modo semine valeant, quamvis possint erigere membrum et penetrare vas, non possunt contrahere, et si contrahunt, matrimonium est invalidum."

Qui steriles sunt ita sunt ex tribus causis: (1) Aspermia, seu absentia absoluta seminis; (2) Azoospermia, seu absentia spermatozoon in semine; (3) Oligospermia, seu carentia alicujus partis seminis.

Aspermia vulgo efficitur occlusione urethrae vel obliteratione partis ejusdem. Defectus isti congeniti esse possunt vel ex morbo aut vulnere. Tumores tractus generativi claudere possunt aditum inter testiculos meatumque urinarium et ita aspermia efficitur. Spadones, etiamsi raro potentiam habeant intromissionis, aspermia afflictantur quoad partem seminis ex testiculis provenientem (in qua spermatozoa sunt), sed humor ex parte anteriori tractus generativi adesse aliquo modo potest.

Azoospermia fere eodem modo oritur, obstructio autem vel destructio prope testiculos est, et ita secretio aliarum partium tractus generativi exire potest, sed sine spermatozois.

In Oligospermia spermatozoa adesse possunt, sed quia aliud elementum seminis deest spermatozoa inertia sunt.

Casus inveniuntur in quibus propter malformationem semen perfectum in vesicam urinariam ejactatur.

[{344}]

Omnes istae conditiones insanabiles esse possunt, raro sanari possunt.

Estne vir aspermatosus, seu carens semine, impotens?